1. Ceterum de celeberrima eiusdem ciuitatis rotunda mirae magnitudinis
lapidea eclesia silere non debemus; quae, ut sanctus refert
30]
Arculfus, qui eam non breui frequentauit tempore, ab imo fundamentorum
in tribus consurgens parietibus triplex super illos altius sublimata
rotundissima et nimis pulchra simplici consummatur culminata camara.
2. Haec arcibus suffulta grandibus inter singulos supra memoratos
parietes latum habet spatium uel ad inhabitandum uel etiam ad exorandum
35]
Dominum aptum et commodum. Interioris domus aquilonali in
parte pergrande et ualde pulchrum monstratur armarium, in quo capsa
habetur recondita lignea, quae similiter ligneo supercluditur operculo;
3. in quo illud salutare habetur reconditum crucis lignum in quo noster
11. Sed et hoc non neglegenter intuendum quod non duo sed tria
ibidem crucis habeantur breuia ligna, hoc est transuersum lignum et
longum incisum et in duas aequas diuisum partes; 12. e quibus tripertitis
honorificabilibus lignis, quando ilia aperitur capsa, miri odoris flagrantia
ac si omnium florum inibi collectorum mirabili plena suauitate exoritur,
25]
satians et letificans omnes in propatulo intra illius eclesiae parietes {Geyer ed page 288}
interiores qui eodem temporis spatio intrantes stant; 13. nam de nodis
eorundem trinalium lignorum liquor quidam odorifer quasi in similitudinem
olei expresus talem facit uniuersos intrantes ex diuersis gentibus
adgregatos supra memoratam sentire suauissimi odoris flagrantiam. 14.
30]
Cuius uidelicet liquoris si etiam paruula quaedam stillula super egrotantes
inponatur qualicumque languore uel morbo molestati plenam
recuperant sanitatem. Sed de his ista sufficiant discripsisse.