Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 2

DE CONDITIONE EIUSDEM CIUITATIS

1. De cuius conditione hanc traditionem ciues a maioribus promulgatam
25] enarrant dicentes: Imperator Constantinus infinita hominum multitudine congregata et undique infinitis sumptibus pene nuditate omnium ciuitatum collectis urbem sui participem nominis in parte Asiae, hoc est in Cilicia, interiecto mari quod in illis finibus inter Asiam et Europam disterminat edificare caepit. 2. Quadam uero nocte, cum
30] {Geyer ed page 285} innumerabiles operariorum exercitus per inmensam castrorum latitudinem in papilionibus dormirent, omnia ferramentorum genera quibus diuersorum operum artifices uti consueuerant subito quomodo sunt


p.108

sublata nescitur. 3. De quorum subitanea et occulta sublatione cum primo mane ad ipsum imperatorem Constantinum plurimi operatores mestitia molestati querimonium detulissent rex consequenter inquirit ab eis dicens: 'Si alias res de castris subtractas audistis?' 'Nullas,' aiunt,
5] 'exceptis omnibus operum ferramentis.' 4. Tum deinde rex precipit inquiens ad eos: 'Ite citius et circumeuntes ultra citra per maritimas regionum oras conterminarum lustrate et si in aliquo agrorum loco forte uestra reppereritis ferramenta ibidem interim ea custodite et ilia huc non reportetis sed ad me aliquos ex uobis reuerti facite, ut pro
10] certo scire possim de ferramentorum repertione.' 5. Quibus auditis operarii obsequuntur sermonibus a rege dictis et exeuntes sicuti fuerant iussi lustratis hinc et inde ponto uicinis agrorum terminis, et ecce, in parte Europae ultra mare ferramentorum congeriem repperiunt inter duo maria in uno congregatam loco. 6. Quo reperto ad regem ex eis
15] aliqui ueniunt remisi et inuenta nuntiant ferramenta in tali loco. 7. Quo conperto rex continuo tubicines per castrorum circuitum tubis iubet canere et exercitum mouere castra dicens: 'Emigremus hinc ad edificandam ciuitatem in loco nobis diuinitus designato', simulque praeparatis{Geyer ed page 286} cum uniuerso exercitu nauibus ad locum reppertorum transfretauit
20] ferramentorum, quem uidelicet locum in tali eorum translatione cognouit sibi a Deo praeparatum designari; 8. in quo et ipse continuo ciuitatem condidit, quae conposito nomine ex proprio eius uocabulo et appellatiua ciuitatis Greca nominatione Constantinopolis uocitatur, ut conditoris uocamen in priore talis inhereat conpositionis parte. Haec de
25] situ et conditione illius regiae urbis discripta sufficiant.