Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 1

INCIPIT LIBER TERTIUS

DE CONSTANTINOPOLITANA CIUITATE


10]

1. Arculfus sepe memoratus ab Alexandria reuersus per aliquot dies {Geyer ed page 284} in Creta hospitatus insula et ab ea nauigans Constantinopolim appetiuit, in qua per aliquot demoratus est menses. 2. Quae proculdubio Romani est metropolis imperii, undique mari circumdata excepta aquilonali parte illius, quod mare lx milibus passum a mari magno erumpens ad
15] murum usque ciuitatis extenditur. 3. A muro uero Constantinopoleos usque ad hostia Danuuii fluminis xl milibus hoc idem protenditur mare. 4. Haec itaque imperatoria ciuitas non paruo murorum ambitu per duodecim milia passum circumcincta angulos iuxta situm maris habens per maritimam, ut Alaxandria siue Kartago, constructos oram et ad Tiri
20] similitudinem crebris insuper turribus commonitos muros, domus intra ciuitatis moenia numerosas, ex quibus plurimae mirae magnitudinis lapideae instar Romae habitaculorum fabricatae consurgunt.