Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 30

{Geyer ed page 278}

DE ALEXANDRIAE SITU ET NILO FLUMINE

1. Grandis ilia ciuitas, quae quondam metropolis Aegipti fuerat, Ebraicae olim No uocitabatur, urbs ualde populosa, quae ab Alexandro


p.100

rege Macedone eiusdem conditore famoso Alaxandria noto per uniuersas gentes nominatur uocabulo, et magnitudinem urbis et nomen accipiens ab eodem reedificatore. 2. De cuius situ etiam Arculfus enarrans ab his quae prius lectione didicimus nullo discrepat modo. Qui ab Hierusolimis
5] discendens et ab Ioppe nauigare incipiens xl dierum iter usque ad Alaxandriam habuit. 3. De qua breuiter Naum profetae sermo habetur ita dicentis: Aqua in circuitu eius, cuius diuitiae mare; aquae muri eius. 4. Ab australi namque parte hostis Nili fluminis cingitur, ab aquilonali uero plaga lacu Mareotico. 5. Sic itaque discriptus aperte situs monstratur
10] eius quod super Nilum et mare posita hinc et inde aquis ambiatur; quae quasi obclaustrum inter Aegiptum et mare magnum interiacet ciuitas inportuosa et ab externo difficilis accessu. 6. Cuius portus ceteris dificilior quasi ad formam humani corporis: in capite ipso et statione{Geyer ed page 279} capacior, in faucibus uero angustior, qua meatus maris ac nauium suscipit,
15] quibus quaedam spirandi subsidia portui subministrantur. 7. Ubi quis angustias atque ora portus euasserit, tamquam reliqua corporis forma ita difusio maris longe lateque extenditur. 8. In eiusdem dextera portus parua insula habetur, in qua maxima turris est, quam in commone Greci ac Latini ex ipsius rei usu Farum uocitarunt eo quod longe a
20] nauigantibus uideatur, ut prius quam in portum adpropinquent nocturno maxime tempore terram finitimam sibi esse flammarum incendio cognoscant, ne tenebris decepti in scopulos incedant aut ne uestibuli limitem non queant conprehendere. 9. Sunt itaque illic ministratores per quos subiectis facibus ceterisque lignorum struibus adoletur ignis quasi terrae
25] prenuntius et index portensium faucium, demonstrans ingrediendi angustias, undarum sinus et uestibuli anfractus, ne tenuis carina praestringat cautes et in ipso ingressu offendat interopertos fluctibus scopulos. 10. Itaque directum cursum paulisper inflecti oporteat, ne cecis inlisa saxis ibi incurrat nauis periculum (ubi speratur effugium periculorum
30] {Geyer ed page 280} ). 11. Angustior enim aditus in portu, qui a dextera parte laterali artatur, a leua uero latus portus est. 12. Circa insulam quoque instructae ingentis magnitudinis moles deiciuntur, ne adsiduo adsurgentis impetu maris conlisa insulae cedant fundamenta atque uetere iniuria soluantur. 13. Unde proculdubio fit ut in aduerso inter scrupeas rupes molesque

p.102

disruptas canalis ille medius semper sit inquietus atque exasperato transitu periculosus fiat nau(t)is ingressus.

14. Amplitudo autem portus stadiorum xxx patet dimensione. Et quamuis maxima tempestate fit intus tutissimus portus conpensatione
5] qua supra memoratis angustis atque obiectu insulae a se maris repellit undas, quia per easdem portuensis oris angustias totius portus defenditur sinus et submouetur a tempestatibus, placidatur a fragoribus, per quas ingressus exasperatur. 15. Nec inmerito uel tutamen uel magnitudo est portus huiusmodi cum in eum quae ad usum totius orbis proficiant
10] conuectari necessarium sit. 16. Nam et populi innumerabiles eorundem locorum ad usum sui totius orbis expetunt commercia, et frugum regio{Geyer ed page 281} ferax caeterorumque terrae munerum uel negotiorum habundans totum frumento alit atque instruit necessariis mercibus orbem terrarum. 17. Cui scilicet tali regioni, quae proculdubio pluuiarum indiga est, Nili
15] inrigua spontaneos imbres ministrant: utrumque est, caeli ubertas et terrae fecunditas; arua temperat et solum opimat, nautis et agricolis usui. 18. Hi nauigant, illi serunt; isti circumuechuntur nauigis, illi excolunt, sine aratro serentes, uiantes sine carpento. 19. Distinctam fluentis cernas regionem et quasi quibusdam excelsa moenibus nauigiorum
20] totis domicilia terris, quae Nili fluminis riparum marginibus ex utraque parte coherent. 20. Nauigabilis enim est usque ad urbem ut appellant Elefantorum; ulterius nauem procedere kataractae, hoc est fluminales aquarum tolli, non sinunt, non defectu gurgitis sed totius fluminis praecipitis et quadam ruina currentium aquarum.


25]

21. Sancti igitur Arculfi relatio de Alaxandriae situ et Nili non discrepare conprobatur ab his quae in aliorum libris scripta ex lectione cognouimus, de quibus quaedam breui textu excerpta in hac presenti


p.104

discriptione interposita inseruimus, hoc est de illius inportuositate urbis,{Geyer ed page 282} de portuensi difficultate, de insula et turre in ea constructa, de Alaxandriae inter mare et hostia fluminis Nili terminata possitione, et de ceteris; 22. quae proculdubio causa facit ut eiusdem ciuitatis locus, qui ita ex
5] duabus coartatus partibus strangulatur, longo ualde et angusto tramitis spatio ab occasu in ortum protenditur. 23. Quod etiam Arculfi narratio demonstrat, qui, ut ipse refert, hora tertia cepit intrare ciuitatem mense Octobri, per longitudinem deambulans urbis, et uix ante uespertinum tempus ad extremitatem longitudinis eius peruenire poterat. 24. Haec
10] longo ambitu murorum crebris insuper turribus commonitorum per marginem fluminis et oram culpi maris ambitur conpossitorum. 25. Item de parte Aegipti aduentantibus et urbem intrantibus Alexandrinam ab aquilonali latere occurrit grandis eclesia structurae, in qua Marcus euangelista in terra humatus iacet; cuius sepulchrum ante altare in
15] orientali eiusdem quadrangulae loco eclesiae memoria superposita marmoreis lapidibus constructa monstratur.

26. Haec itaque Alexandria, quae priusquam ab Alexandra Magno inmanis aucta edificaretur No, ut supra dictum est, uocitabatur, cui, ut superius dictum est, hostium Nili fluminis coherens quod Canopecon
20] nominatur, Asiam cum Aegypto et Libiam disterminat. 27. Ob cuius itaque Niloei fluminis inundationem Aegyptiui excelsos aggeres circa ripas eius construunt; qui si custodiae neglegentia uel nimia aquarum{Geyer ed page 283} eruptione rupti fuerint, subiacentes campos nequaquam rigant sed obprimunt et populantur. 28. Ob quam causam plurimi qui plana
25] Aegypti incolunt, ut sanctus refert Arculfus, qui eundem fluuium in Aegypto means sepe nauigio transmeauit, in domibus transuersis trabibus suffultis aquas supra inhabitant.

29. Corcodrilli, ut Arculfus refert, in Nilo fluuio aquaticae commorantur quadrupedes bestiae non grandes, ualde edaces et in tantum ualidae
30] ut una etiam ex eis, si forte aequum aut asinum uel bouem iuxta ripam fluminis herbas carpentem inuenire potuerit, subita inruptione emergens inuadat et uel etiam animantis unum pedem mordens et sub aquas trahens penitus totum deuoret animal.


p.106