Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 29

DE TYRO

1. Plurimarum peragrator regionum noster Arculfus etiam Tirum{Geyer ed page 277} Fenicis prouinciae metropolim introiit, quae Ebreico et Siro sermone
10] Soar appellatur. 2. Quae nullum habuisse de terra introitum in Grecis barbarisque historiis legitur, sed postea a Nabocodonosor rege Caldeorum iactos esse aggeres nonnulli adfirmant et oppugnationi iaculis et arietibus locum fuisse praeparatum ac deinde insolam factam esse campi planitiem. 3. Haec pulchra et nobilis ualde erat, quae non inmerito Latine interpretatur
15] angustia; nam eandem terrae demensionem angusta habet insula et ciuitas haec in terra Chanan possita, de qua mulier Chananea siue Tirofenissa in euangelio fuerat commemorata.

4. Notandum itaque est quod sancti Arculfi de situ Tiri relatio per omnia concordet cum his quae ipsi superius de sancti Hieronimi
20] commentariis excerpta detulimus; similiter et ea quae supra de montis Thabor situ et forma iuxta sancti Arculfi narrationem discripsimus nullo discrepant modo ab his quae de situ eiusdem montis et mira rotunditate sanctus Hieronimus narrat. A quo uidelicet Thabor monte usque ad Damascum iter septem dierum Arculfus habuit.