Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 27

DE MONTE THABOR


5]

1. Mons Thabor in Galilea tribus milibus a lacu Cinereth distat, mira rotunditate ex omni collectus parte, a plaga boreali respiciens supra dictum stagnum, herbosus ualde et floridus; in cuius amoena summitate ampla planities silua pergrandi circumcincta habetur, cuius in medio campo monachorum inest grande monasterium et plurimae eorundem
10] cellolae. 2. Nam illius montis campestris uertex non in angustum coartatur cacumen sed in latitudinem dilatatur stadiorum xxiii; altitudo autem eius xxx stadiis sublimatur. 3. In eadem quoque superiore planitie non parui edificii ternae sunt fundatae celebres eclesiae iuxta illorum tabernaculorum numerum de quibus in eodem sancto monte
15] Petrus caelesti laetificatus uisione et ualde pauefactus ad Dominum locutus ait: Bonum est nobis hie esse et faciamus tria tabernacula, unum tibi et unum Moysi et unum Heliae. 4. Itaque supra memorata monasterii et trium eclesiarum edificia cum cellulis monachorum lapideo omnia circumueniuntur muro. 5. Ubi sanctus Arculfus una hospitatus est
20] {Geyer ed page 276} nocte in eiusdem sancti montis celsitudine; nam Petrus Burgunnio Christicola in illis terris semitarum eius ductor non ipsum sinebat in uno eodemque hospitio diutius inmorari festinationis intuitu. 6. Sed inter haec et hoc etiam notandum quod illius famosi montis nomen Grecis litteris sic oporteat scribi, per Θ et Ω longum ΘΑΒΩΡ, Latinis uero litterulis cum aspiratione Thabor, producta o littera. Huius ortagrafia uocabuli in libris Grecitatis est reperta.