Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 22,23

{Geyer ed page 272}

DE QUODAM SOLITUDINIS FONTICULO. DE LUCUSTIS ET MELLE SILUESTRI

1. Arculfus sepe memoratus quendam in deserto lucidum aspexit
15] fonticulum, de quo, quemadmodum traditur, sanctus Iohannis bibebat babtizator, lapideo protectum tecto calce perlito.

(XXIII.) 2. De eodem namque Iohanne euangelistae scribunt: Esca autem eius erat locustae et mel siluestre. Idem noster Arculfus in ilia solitudine ubi Iohannis inhabitabat quoddam locustarum uidit minimum
20] genus, quarum corpuscula in modum digiti manus exilia et breuia sunt; et quod eorum breuis ualde uolatus, similis leuium saltibus ranarum, facile in herbis capiuntur. Coctae per oleum pauperem praebent uictum.

3. De melle uero siluestri hanc ab Arculfo experientiam didicimus ita dicente: In eodem deserto quasdam uideram arbores quarum folia
25] lata et rotunda sunt lactei coloris et saporis mellei; quorum utique foliorum natura fragilis ualde est, et qui ea in escam sumere cupiunt primum manibus confricant deinde comedunt. Et hoc est siluestre mel in siluis sic repertum.