Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)
Chapter/toc 21
{Geyer ed page 270}DE PUTEO SAMARIAE
1. Arculfus sacerdos sanctus regionem Samariae peragrans ad eiusdem
prouinciae peruenit ciuitatem quae Ebraicae dicitur Sichem, Greca uero
et Latina consuetudine Sicima nominatur; quae quamlibet uitiose
Sichar uocitari solet. 2. Itaque prope hanc eandem ciuitatem quandam
30]
extra murum uidit constructam eclesiam quae quadrifida in .iiii. mundi
cardines formata extenditur quasi in similitudinem crucis; cuius figura
inferius discribitur.
3. In cuius medietate fons Iacob, qui et puteus dici solet, ad eius
.iiii. respiciens partes intrinsecus medius habetur, super quem Saluator
p.92
iteneris labore fatigatus cuiusdam diei hora sedebat sexta, et ad eundem
puteum ilia Samaritana mulier eodem meridiano tempore aquam aurire
uenit. 4. De quo uidelicet puteo eadem mulier inter cetera ad Dominum
respondens dixit: Domine, neque in quo aurias habes et puteus altus est.
5]
5. Arculfus itaque, qui de eiusdem putei bibit aqua, et de illius altitudine
enarrat inquiens: Ille quem aspexi puteus altitudinis habet bis uicenas
orias, hoc est xl cubitos. Oria ergo siue cubitus utriusque manus a
latere extensio utroque.
6. Sichem ergo, quae et Sicima, quondam sacerdotalis ciuitas et
10]
fugitiuorum habebatur in tribu Manasse et in monte Effraim, ubi et
ossa Ioseph sunt humata.