Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 20

{Geyer ed page 269}

DE MARE GALILEAE

1. Noster sepe memoratus sanctus Arculfus mare Galileae, quod et
10] lacus Cinereth et mare Tiberiadis nominatur, ex maiore circumiit parte, cui magnae finitimae adherent siluae. 2. Lacus ipsius ueluti quodam maris ambitu amplissimus (sinus) in longitudinem cxl stadia extenditur, latitudine xl difunditur; 3. cuius aquae dulces et ad potandum habiles, siquidem nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit,
15] quia harenoso undique litore circumuenitur, unde et purior austus eius ac mollior est ad usum. 4. Genera quoque piscium gustu et speciae nusquam in alio lacu prestantiora repperiri possunt.

5. Haec breuia de Iordanis exordio et lacu Cinereth partim de tertio Iudaicae captiuitatis libro partim de sancti Arculfi experientia excerpta
20] detulimus, qui, ut ipse indubitanter refert, ab eo loco quo de faucibus maris Galileae Iordanis egreditur usque ad eum locum ubi in mare mortuum intrat octo dierum itiner habuit; quod scilicet idem mare salsissimum et de montis Oliueti specula sepius, sicuti ipse narrat, sanctus prospexit Arculfus.