Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 19

{Geyer ed page 268}

DE FONTIBUS IORDANIS


25]

1. Arculfus noster et ad ilium peruenit locum in prouincia Fenicis ubi Iordanis ad Libani radices de duobus uicinis fontibus emergere uidetur, quorum unus nomine lor et Dan alter uocitatur; qui simul mixti conpositum Iordanis accipiunt nomen. 2. Sed notandum non esse in Panio exordium Iordanis sed in Traconitide terra cxx interiectis stadiis
30] usque ad Cesariam Philippi, quae nunc Panias a Panio monte tractum nomen accipiens uocitatur. 3. Est ergo illius fontis nomen, qui est in Traconitide, Fiala, plena aquarum semper, unde Iordanis subterraneis meatibus diriuatur, et in Panio diuisis aquarum duabus effusionibus


p.90

ebullit, quae, ut supra dictum est, lor et Dan nominari solent. 4. Inde quoque emergentes et in unum confluentes fluuium coeunt, qui exinde suum diregens cursum cxx stadia sine ulla interfusione usque ad urbem cui nomen est Iulias progreditur, postea lacum istum qui Genesar dicitur
5] medio transit fluento; quibus ex locis plurima circumuagatus deserta Asfaltio suscipitur lacu atque in eum conditur. Itaque duos lacos uictor egressus in tertio heret.