1. Iordanici color fluminis, sicut nobis Arculfus intimauit, albidus in
superficiae quasi lac uidetur; cuius talis color mare salinarum intrantis
5]
longo tramite a colore maris mortui per alueum eius facile discerni
potest.
2. Quod uidelicet mortuum mare in magnis tempestatibus conlisione
fluctuum ad terras sal efficit per illius circuitum maris habundanter{Geyer ed page 267}
haberi, quod non solum undique uicinis sed etiam longe positis nationibus
10]
ualde magnum profectum prebet solis calore satis sufficienter siccatum.
3. Aliter uero sal in quodam Siculo monte haberi solet. Nam illius
montis lapides de terra euulsi naturaliter salsissimum sal esse gustu
conprobantur, quod proprie nominatur sal terrae. 4. Aliter ergo sal
maris atque aliter sal terrae uocitari solet, unde et Dominus in euangelio
15]
per similitudinem ad apostolos dixisse creditur: Uos estis sal terrae.
5. De hoc itaque sale terrae in Siciliae monte reperto nobis sanctus
intimauit Arculfus, qui illud per aliquot dies ibidem manens uisu et
tactu atque gustu conprobauit esse uerum salsissimum sal. (XVIII.)
6. Idem nobis et de maris mortui sale narrauit, quod similiter hisdem
20]
tribus supra dictis sensibus a se conprobatum nuntiauit. 7. Qui etiam
eiusdem superius memorati lacus maritimam frequentauit oram; cuius
longitudo ad Zoaros Arabiae stadiis quingentis octuaginta dirigitur,
latitudo stadiis centum quinquaginta usque ad uiciniam Sodomorum.