1. Ille sacrosanctus et honorabilis locus in quo Dominus ab Iohanne
babtizatus est semper aquis fluminis tegitur Iordanis; 2. et, sicut Arculfus
refert, qui ad eundem peruenerat locum hucque et illuc per eundem
transnatuauit fluuium, in eodem sacrosancto loco lignea crux summa
15]
infixa est, iuxta quam aqua usque ad collum longissimi uenit stantis
uiri aut alio in tempore nimiae siccitatis aquis inminutis ad mamellas
usque, inundatione uero facta maiore illa tota crux aquarum adiectione
protegitur. 3. Locus itaque eiusdem crucis, in quo, ut superius dictum
est, Dominus babtizatus est, citra alueum fluminis habetur; a quo usque
20]
in alteram ripam in parte Arabiae homo fortis iactare lapidem potest{Geyer ed page 266}
funda inpellente. 4. Igitur a loco supra memoratae crucis pons lapideus
arcibus fultus ad aridam usque porregitur, per quem ipsam adeuntes
crucem per cliuum homines discendunt, ad aridam reuersi ascendunt.
5. In extremitate uero fluminis quaedam habetur parua quadrata eclesia
25]
in eo, sicut traditur, fundata loco ubi Dominica uestimenta hora illa
custodita sunt qua babtizatus est Dominus. 6. Haec .iiii. lapideis
suffulta cancris stat super aquas inhabitabilis, quia sub ipsam hinc et
inde subintrant aquae. Haec desuper coctili protegitur creta. 7. Inferius
uero, ut dictum est, cancris et arcibus sustentata haec talis eclesia in
30]
locis inferioribus illius uallis exstat per quam influit Iordanis fluuius;
8. in superioribus uero locis quoddam inest grande monachorum
monasterium, quod supra discriptae supereminet eclesiae in supercilio
monticuli e regione constructum, ibidemque et eclesia in honore sancti
babtizatoris Iohannis fundata eodem monasterii circumdatur muro
35]
quadratis constructo lapidibus.