1. Hiericho urbis, quam Iesus Iordane transmisso subuertit rege illius
interfecto, sanctus noster Arculfus conspexit locum, pro qua Oza de
Bethel ex tribu Effraim aliam exstruxit, quam noster Saluator sua
5]
praesentia uisitare dignatus est; 2. quae eodem tempore quo Hierusalem
Romani obpugnantes obsedebant propter ciuium perfidiam capta et
distructa est; pro qua tertia condita est, quae post multa temporum
interualla et ipsa subuersa est, cuius nunc quaedam, ut Arculfus refert,
ruinarum uestigia monstrantur. 3. Mirum dictu, sola domus Raab
10]
meretricis pos tres in eodem loco distructas ciuitates remansit, quae
duos exploratores, quos Iesu ben Nun transmisit, in solario eiusdem
domus suae lini stipula abscondit; cuius lapidei parietes sine culmine
permanent. 4. Locus uero totius urbis ab humana desertus habitatione
nullam domum habens commorationis segetes et uineta recipit. 5. Inter
15]
locum eiusdem distructae ciuitatis et Iordanen fluuium grandia insunt {Geyer ed page 264}
palmeta, in quorum medio campuli interpositi habentur in quibus
quorundam Cananeae stirpis homuntionum prope innumerae sunt
fabricatae habitantium domus.