Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 11

DE MONTE ET QUERCU MAMBRE

1. Nunc de Mambre colle. Mambre collis mille passibus a monumentis supra discriptis ad boream separatus distat, herbosus ualde et floribus, respiciens Chebron ab Affrico sibi occurrentem. 2. Idem itaque
5] monticellus Mambre nominatus habet in cacumine campestrem planitiem ubi ad aquilonalem eiusdem cacuminis partem lapidea magna fundata est eclesia; in cuius dextrali parte inter duos grandis eiusdem bascilicae parietes, mirum dictu, quercus Mambre exstat in terra radicata, quae et quercus Abraham dictur eo quod sub ea quondam angelos hospitio
10] {Geyer ed page 262} reciperit. 3. Quam sanctus Hieronimus alibi narrat ab exordio mundi usque ad Constantini regis imperium permansisse, et fortassis ideo non dixit pentius defecisse quia eadem aetate quamuis non tota illa sicut prius fuerat grandissima quercus monstrabatur, tamen alique pars eius permansit in suo stabilita loco. 4. Ex qua, ut sanctus refert Arculfus,
15] qui eam propriis conspexit oculis, adhuc quoddam truncatum remanet spurium radicatum in terra sub eclesiae protectum tegmine, mensuram quasi duum longitudinis uirorum habens; 5. de quo uidelicet conroso spurio et ex omni parte securibus circumciso astellarum ad diuersas obis prouincias particulae asportantur ob eiusdem quercus ueneratione
20] et recordationem, sub qua, ut superius commemoratum est, angelorum quondam conuentio ad Abraham patriarcham famosa et praedicabilis fuerat condonata. 6. In circuitu eiusdem eclesiae, quae ibidem ob loci illius honorificantiam constructa habetur, pauca quaedam relegiosarum habitacula fabricata monstrantur. Sed de his ista sufficiant dixisse; ad
25] alia pergamus.