1. Ab orientali vero plaga eiusdem Chebron ager ille occurrit speluncae
duplicis respiciens Mambre quem emit Abraham ab Effron Aetheo in
5] {Geyer ed page 260}
possessionem duplicis sepulchri. (x.) 2. In huius agelli ualle sanctus
ille Arculfus locum sepulchrorum Arbe uisitauit, hoc est .iiii. patriarcharum,
Abraham, Isaac, Iacob et Adam primi hominis; 3. quorum plantae
non sicut in aliis orbis regionibus ad orientem humatorum conuerti
moris est sed ad meridiem uersae, et capita contra septemtrionalem
10]
plagam conuersa. 4. Horum locus sepulchrorum quadrato humili
circumuenitur muro. 5. Adam protoplaustus, cui peccanti continuo
post perpetratum peccatum a Deo creatore dictum est: Terra es et in
terram ibis, separatus a ceteris tribus haut longe ad borealem illius
extremam quadrangulati lapidei ualli partem non in saxeo in petra
15]
exciso sepulchro super terram ut ceteri de semine eius honorati quiescunt
sed in terra humatus humo tectus et ipse puluis in puluerem uersus
exspectans resurrectionem cum uniuerso semine suo pausat et sic de
tali sepulchro eius ad ipsum de se ipso prolata expletur diuina sententia.
6. Et iuxta exemplum primi parentis sepulchri caeteri tres patriarchae
20]
et ipsi uili puluere tecti dormientes pausant. Quorum .iiii. sepulchra
habent circumcisas et dolatas de singulis lapidibus superpositas quasi
ad formam alicuius basilicae paruas memorias fabricatas iuxta mensuram
longitudinis et latitudinis unius cuiusque sepulchri formatas. 7. Abraham,
Isaac et Iacob tria sepulchra uicina tribus superpositis duris candidis
25] {Geyer ed page 261}
lapidibus ad hanc de qua scribsimus figuram formatis, ut superius
dictum est, proteguntur; Adam uero sepulchrum superposito quidem
sed obscurioris lapide coloris et uilioris operis protegitur. 8. Trium
quoque feminarum uiliores et minores memorias ibidem conspexit
Arculfus, Sarrae uidelicet, Rebeccae et Liae, humatarum in terra.
30]
9. Illorum itaque patriarcharum sepulcralis agellus a muro illius antiquis-
simae Chebron in unius stadii spatio orientem uersus distare dinoscitur.
10. Quae utique Chebron, ut fertur, ante omnes non solum Palestinae
ciuitates condita fuerat sed etiam uniuersas Aegiptiuas urbes in sua
praecessit conditione; quae nunc misere monstratur distructa.
35]
11. Hucusque de sepulchris patriarcharum sufficiat craxasse.