Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 8

DE CHEBRON


25]

1. Chebron, quae et Mambre, olim Filistinorum metropolis et habitaculum gigantum fuerat, et in qua Dauid septem regnauit annis; nunc, sicut sanctus refert Arculfus, murorum non habet ambitum, quaedam solummodo dirutae olim ciuitatis in reliquis uestigia ostendit ruinarum. 2. Uicos tamen quosdam uili opere constructos et uillas, alios
30] intra et alios extra illas muralium reliquias distructionum per campestrem habet collocatos planitiem; in quibus uidelicet uicis et uillis multitudo populi inhabitat.


p.80