Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 5

DE ALIA ECLESIA IN CUIUS INTERIORE PARTE SANCTI HIERONIMI SEPULCHRUM HABETUR


25]

1. De sepulchro quoque sancti Hieronimi simili nobis sollicitudine inquirentibus Arculfus sic ait: 2. Sepulchrum sancti Hieronimi, de quo inquiritis, ego ipse conspexi; quod in alia habetur eclesia, quae extra{Geyer ed page 258} eandem ciuitaculam in ualle est fabricata, quae in meridiano latere sita supra memorati dorso monticelli est contermina Bethlemitici. 3. Quod
30] uidelicet Hieronimi sepulchrum simili opere ut Dauiticum monumentum conpositum nullum ornatum habet.


p.78