Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 4

DE ALIA ECLESIA IN QUA ILLUD DAUITICUM CONSPICITUR MONUMENTUM


15]

1. Arculfus de sepulchro Dauid regis a me interrogatus hoc nobis responsum dedit inquiens: 2. Sepulchrum Dauid regis in terra humati ego ipse non neglegenter inquirens frequentabam; 3. quod in parte media pauimenti eclesiae sine aliquo habetur superposito ornamento, humilem lapideam habens piramidem illud supra circumdantem lampademque
20] semper superpositam clare lucentem. 4. Haec ergo eclesia extra ciuitatis murum in ualle contigua est fundata, quae Bethlemitico in parte aquilonali monticulo coheret.