Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 3

DE ILLA PETRA EXTRA MURUM SITA SUPER QUAM AQUA PRIMAE LAUATIONIS EIUS (POST NATIUITATEM EFFUSA EST)

1. De ilia petra extra murum posita super quam aqua primae post natiuitatem Dominici ablutionis corpusculi de muri summitate inclinato
30] in quo fuit effusa uasculo breuiter commemorandum estimo. 2. Quae


p.76

sacri lauacri aqua de muro effusa in petra inferius iacente quasi quandam natura cauatam inuenit fossam, quae eadem undula in primo Dominico repleta natalicio ex eadem diae ad nostra usque tempora per multos saeculorum circuitus purissima plena monstratur limpha sine ulla
5] defectione uel deminutione, nostro Saluatore hoc miraculum a die {Geyer ed page 257} natiuitatis suae peragente; 3. de quo profeta canit: Qui eduxit aquam de petra, et apostolus Paulus: Petra autem erat Christus, qui de durissima contra naturam petra in deserto sitienti populo consulatoriam produxit undam. 4. Idem ipse est Dei uirtus et Dei sapientia, qui et de Bethlemitica
10] ilia petra aquam eduxit eiusque lacunam plenam semper limphis conseruat. Quam noster Arculfus propriis obtutibus inspexit et in ea faciem lauit.