Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 1

INCIPIT LIBER SECUNDUS

DE SITU BETHLEM

1. In huius nostri secundi exordio libelli de situ Bethlem ciuitatis in qua noster Saluator ex uirgine sancta dignatus est nasci pauca breuiter
5] craxanda sunt aliqua. 2. Quae ciuitas non tam situ grandis, sicuti nobis Arculfus retulit, qui earn frequentauit, quam fama predicabilis per uniuersarum gentium eclesias defamata in dorso sita angusto undique ex omni parte uallibus circumdato; 3. quod utique terrae dorsum ab occidentali plaga in orientalem partem quasi mille passibus porregitur.


10]

4. In cuius campestri planitiae superiore humilis sine turribus murus in circuitu per eiusdem monticuli extremitatis supercilium constructus ualliculis hinc et inde circumiacentibus supereminet mediaque intercapidine intra murum per longiorem tramitem habitacula ciuium sternuntur.