Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 25

DE ALIA ECLESIA AD DEXTERAM BETHANIAE PARTEM CONSTRUCTA

1. De alia celebriore eclesia ad australem Bethaniae partem in eo montis Oliueti loco fundata in quo Dominus ad discipulos suos habuisse
5] sermonem dicitur breuiter scribendum arbitramur. 2. Hinc non neglegenter inquirendum est qualem sermonem et quo tempore uel ad quas speciales personas discipulorum Dominus sit loquutus. 3. Quae tria, si trium euangelia scriptorum aperire uoluerimus, Matheum Marcum Lucam, nobis manifeste clarebunt. 4. Qui de sermonis qualitate concinnentes
10] {Geyer ed page 252} loquntur; de loco ipsius conuentionis nemo dubitare poterit et de sermonis styma qui Mathei euangelium legit, ubi de Domino ipse commemorat euangelista dicens: Sedente autem eo super montem Oliueti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: 'Dic nobis quando haec erunt et quod signum aduentus tui et consummationis saeculi;' 5. de personis
15] interrogantium hic Matheus tacuit, sed Marcus non tacet, qui ita scribit dicens: Interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas, qui interrogantibus respondens qualitatem habeti sermonis iuxta tres supra memoratos euangelistas ostendit ita dicendo: Uidete ne quis uos seducat. Multi enim uenient in nomine meo dicentes quia ego sum
20] et cetera sequentia de nouissimis temporibus et saeculi consummatione; 6. quae Matheus prolixo sermone prosequitur usque ad locum quo et de tempore huius protracti sermonis manifeste idem euangelista ex uerbis Domini ostendit ita scribens: Et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis: 'Scitis quia post biduum
25] pascha fiet et filius hominis tradetur ut crucifigatur,' et cetera. 7. Aperte ergo ostenditur Dominum in die quartae feriae biduo restante usque ad primam azimorum, quae dicitur Pascha, supra commemoratum prolixum sermonem ad interrogantes fuisse loquutum .iiii. supradictos discipulos.

{Geyer ed page 253}

8. In loco itaque habiti illius sermonis superius memorata ob recordationem
30] fundata eclesia in magna habetur honorificentia. 9. Hucusque de locis sanctis Hierusolimitanae ciuitatis et montis Sion, montis quoque Oliueti et uallis Iosaphat interiacentis iuxta sancti Arculfi eorundem frequentatoris locorum certam narrationem sufficiat discripsisse.

HIC PRIMI LIBELLI TERMINUS FIAT.

p.72


p.74