Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 22

DE ALTITUDINE ET QUALITATE TERRAE ILLIUS

Altitudo autem eius equalis esse montis Sionei altitudini uidetur, quamuis mons Sion ad montis Oliueti conparationem in geometricae demensionibus, latitudine uidelicet et longitudine, paruus et angustus
10] esse uideatur. Inter hos duos montes uallis Iosaphat, de qua superius dictum est, media interiacet a septemtrionali plaga in australem porrecta partem.