Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 20

DE ASPERIS ET PETROSIS LOCIS AB HIERUSALEM
20] USQUE AD CIUITATEM SAMUHELIS LATE PATENTIBUS ET USQUE AD CAESAREAM PALESTINAE OCCASUM UERSUS SUCCEDENTIBUS

1. Ab Helia septemtrionem uersus usque ad Samuhelis ciuitatem, quae Armathem nominatur, terra petrosa et aspera per quaedam monstratur
25] interualla; ualles quoque spinosae usque ad Tamniticam regionem patentes. 2. Aliter uero a supradicta Helia et monte Sion qualitas regionum monstratur usque ad Cesaream Palestinae occasum uersus. Nam quamuis aliqua repperiantur angusta et breuia aspera loca interposita, precipue tamen latiores plani monstrantur campi interpositis
30] laetiores oliuetis.


p.64