1. De aliqua ualde summa columna quae a locis sanctis ad septemtrionalem
partem in medio ciuitatis stans pergentibus obuiam habetur
15]
breuiter dicendum est. 2. Haec eadem columna in eo statuta loco ubi
mortuus iuuenis cruce Domini superposita reuixit mirum in modum in
aestiuo solistitio meridiano tempore ad centrum caeli sole perueniente
umbram non facit, solistitio autem transmisso, quod est viii kalendas
Iulias, ternis diebus interiectis paulatim decrescente die umbram
20]
primum facit breuem, deinde processu dierum longiorem. 3. Haec
itaque columna, quam solis claritas in estiuo solistitio meridianis horis
stantis in centro caeli e regione desuper circumfulgens ex omni parte{Geyer ed page 240}
circumfusa perlustrat, Hierusolimam orbis in medio terrae sitam esse
protestatur; 4. unde et psalmigrafus propter sancta passionis et resurrectionis
25]
loca quae intra ipsam Heliam continentur uaticinans canit:
Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutem in medio terrae,
hoc est in Hierusalem, quae mediterranea et umbilicus terrae dicitur.