Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 10

{Geyer ed page 239}

DE ALIO SACRO LINTEO QUOD SICUT FERTUR SANCTA MARIA UIRGO MATER DOMINI CONTEXERAT

1. Aliud quoque linteamen maius Arculfus in eadem Hierusolimitana ciuitate uidit, quod, ut fertur, sancta contexit Maria, et ob id magna
5] reuerentia in eclesia habetum totus ueneratur populus. 2. In quo uidelicet linteo duodecim apostolorum formulae habentur intextae et ipsius Domini imago figurata. Cuius linteaminis una pars rubei coloris et altera e regione in altero latere uiridis habetur in modum uiridium herbarum.