Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)
Chapter/toc 9
DE SUDARIO ILLO QUO DOMINI CAPUT SEPULTI
5]
CONTECTUM EST
1. De illo quoque sacrosancto Domini sudario quod in sepulchro super
capud ipsius fuerat positum sancti Arculfi relatione cognouimus, qui
illud propriis conspexit obtutibus, hanc quam nunc craxamus narrationem,
quam totus Hierusolimitanus ueram esse protestatur populus;
10]
plurimorum namque testimonio fidelium Hierusolimitanorum ciuium {Geyer ed page 236}
hanc pronuntiationem sanctus dedicit Arculfus, qui sic ipso intentius
audiente sepius pronuntiarunt dicentes:
2. Ante annos ferme ternos sacrosanctum linteolum, quod quidam
satis idoneus credulus Iudaeus de sepulchro Domini statim post eius
15]
resurrectionem furatus multis diebus apud se occultauit, ipso donante
Domino post multorum circulos annorum repertum in notitiam totius
populi uenit. 3. Ille igitur felix et fidelis furax illud Dominicum sudarium
quod in primis furanter abstulit in extremis constitutus duobus filiis
manifestans accersitis detulit dicens: 4. 'O filioli mei, nunc obtio uobis
20]
datur. Dicat ergo quisque e duobus quid potius obtare desideret unus,
ut et ego indubitanter scire possim quis ex uobis erit cui iuxta propriam
obtionem aut omnem substantiam meam quam habeo commendare
debeo aut hoc solummodo sacrum Domini sudarium.' 5. Quibus auditis
ex ore patris uerbis unus qui obtauit genitoris diuitias accipere uniuersas
25]
suscipit eas a patre iuxta promissionem sub testamento commendatas.
6. Mirum dictu, ex ilia die omnes eius diuitiae et patrimonia omnia
propter quae sudarium Domini uendidit decrescere coeperunt et
uniuersa quae habuit diuersis casibus perdita ad nihilum redacta sunt.
7. Alter uero supradicti beati furacis filius beatus, qui sudarium Domini
30]
omnibus pretulit patrimoniis, ex qua die illud de manu morientis
accipit genitoris magis ac magis crescens donante Deo terrenis etiam
opibus est ditatus nec fraudatus caelestibus. 8. Et ita hoc Dominicum{Geyer ed page 237}
sudarium patres filiis de eiusdem ter beati hominis semine nati quasi
hereditario iure fideles fidelibus secundum eorum prosapiae seriem
p.54
fideliter usque ad quintam commendabant generationem. 9. Sed post
quintae tempora generationis annorum multis processibus transactis
eiusdem cognationis deficientibus hereditariis fidelibus sacrum linteolum
in manibus aliquorum infidelium deuenit Iudaeorum; qui et ipsi quamlibet
5]
indigni tali munere tamen illud honorifice amplexi diuina donante
largitione nimis diuersis locupletati opibus dites facti sunt. 10. Iudaei
uero credentes orta in populo de sudario Domini certa narratione
coeperunt cum infidelibus Iudaeis de sacro illo linteamine fortiter
contendere totis uiribus illud appetentes in manus accipere; quae
10]
subnixa contentio Hierusolimitanam plebem in duas dirimit partes, hoc
est fideles credulos contra infideles incredulos. 11. Unde et Saracinorum
rex nomine Mauias ab utrisque interpellatus partibus ad eos incredulos
Iudaeos qui sudarium Domini pertinaciter retinebant coram praesentibus
Iudaeis Christianis inter utrosque deiudicans dixit: 'Sacrum quod
15]
habetis linteolum date in mea manu.' Qui regis uerbo obtemperantes
illud de scrinio proferentes regnatoris in sinum deponunt. 12. Quod
cum magna reuerentia suscipiens rex in platea coram omni populo
rogum fieri iussit; quo nimia inflammatione ardente surgens ipse et ad
ipsum accedens rogum eleuata uoce ad utrasque discordes dixit partes:
20]
13. 'Nunc Christus mundi Saluator, passus pro humano genere qui hoc {Geyer ed page 238}
quod nunc in sinu conteneo sudarium in sepulchro suum super capud
habuit positum, inter uos de hoc eodem linteo contendentes per flammam
iudicet ignis, ut sciamus cui parti horum duum exercituum contentiosorum
hoc tale donum condonare dignetur.' Et haec dicens sacrum
25]
Domini sudarium proiecit in flammas. 14. Quod nullo modo ignis
tangere potuit, sed integrum et incolome de rogo surgens quasi auis
expansis alis coepit in sublimae uolare et utrasque desidentes contra se
populi partes et quasi in procinctu belli consertas sedentes acies de
summis prospiciens duas in uacuo aere per aliquorum interuallum
30]
momentorum circumuolans proinde paulatim discendens Deo gubernante
ad partem Christianorum interim Christum iudicem exorantium
declinans in eorum consedit sinu; 15. qui Deo gratias leuatis ad caelum
manibus agentes cum ingenti laetatione ingeniculantes sudarium Domini
magna cum honorificentia suscipiunt ad se de caelo uenerabile emisum
35]
donum ymnificasque laudes Christo eius donatori refferunt et in scrinio
eclesiae in alio inuolutum linteamine recondunt. 16. Quod noster
frater Arculfus alia die de scrinio eleuatum uidit et inter populi multitudinem
illud osculantis et ipse osculatus est in eclesiae conuentu, mensuram
longitudinis quasi octonos habens pedes. De quo haec dicta
sufficiant.
p.56