Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 3

DE ILLO LAPIDE QUI AD HOSTIUM MONUMENTI EIUS ADVOLUTUS EST


25]

1. Sed inter haec de illo supra memorato lapide qui ad hostium {Geyer ed page 232} monumenti Dominici post ipsius Domini sepultionem crucifixi multis trudentibus uiris aduolutus est breuiter intimandum esse uidetur; quem Arculfus intercisum et in duas diuisum partes refert, cuius pars minor ferramentis dolata quadratum altare in rotunda supra descripta eclesia
30] ante hostium sepe illius memorati tegorii, hoc est Dominici monumenti, stans constitutum cernitur, maior uero illius lapidis pars aeque circumdolata in orientali eiusdem eclesiae loco quadrangulum aliud altare sub linteaminibus stabilitum exstat.

2. De illius ergo petrae coloribus in qua illud sepe dictum tegoriolum dolatorum ferramentis interius cauatum habetur Dominicumque
35] sepulchrum in aquilonali loco ipsius habens de una eademque petra


p.48

excisum qua et monumentum, hoc est ipsum tegorium, Arculfus a me interrogatus dixit: 3. Illud Dominici monumenti tegorium nullo intrinsecus ornatu tectum usque hodie per totam eius cauaturam ferramentorum ostendit uestigia, quibus dolatores siue excissores in
5] eodem usi sunt opere. Color uero illius eiusdem petrae monumenti et sepulchri non unus sed duo permixti uidentur, ruber utique et albus, unde et bicolor eadem ostenditur petra. Sed de his ista sufficiant.