Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 2

DE ECLESIA ROTUNDAE FORMULAE SUPER SEPULCHRUM DOMINI AEDIFICATA (ET DE IPSIUS SEPULCHRI FIGURA ET EIUS TEGORIOLI)

1. Arculfus itaque de ipsius ciuitatis habitaculis a nobis interrogatus respondens ait: Memini me et uidisse et frequentasse multa ciuitatis
25] eiusdem edificia plurimasque domus grandes lapideas per totam magnam ciuitatem intra moenia circumdata mira fabricatas arte sepius considerasse. 2. Quae omnia nunc a nobis sunt praetermittenda, ut estimo, exceptis eorum edificiorum structuris quae in locis sanctis, crucis uidelicet et resurrectionis, mirificae fabricata sunt. De quibus diligentius
30] sanctum interrogauimus Arculfum, praecipuae de sepulchro Domini et eclesia super illud constructa, cuius mihi formulam in tabula cerata Arculfus ipse depinxit.

3. Quae utique ualde grandis eclesia tota lapidea mira rotunditate ex omni parte conlocata, a fundamentis in tribus consurgens parietibus,
35] inter unum quemque parietem et alterum latum habens spatium uiae, tria quoque altaria in tribus locis parietis medii artifice fabricatis.


p.44

4. Hanc rotundam et summam eclesiam supra memorata habentem altaria, unum ad meridiem respiciens, alterum ad aquilonem, tertium ad occasum uersus, duodecim mirae magnitudinis sustentant columnae.

{Geyer ed page 228}

5. Haec bis quaternales portas habet, hoc est [iiii] introitus, per tris
5] e regione interiectis uiarum spatiis stabilitos parietes, ex quibus iiii [exitus] ad ulturnum spectant, qui et caecias dicitur uentus, ali uero iiii ad eurum respiciunt.

6. In medio spatio huius interioris rotundae domus rotundum inest in una eademque petra excissum tegorium, in quo possunt ter terni
10] homines stantes orare, et a uertice alicuius non breuis staturae stantis hominis usque ad illius domunculae camaram pes et semipes mensura in altum extenditur.

7. Huius tegorioli introitus ad orientem respicit; quod totum extrinsecus electo tegitur marmore; cuius exterius summum culmen auro
15] ornatum auream non paruam sustentat crucem. In huius tegorii aquilonea parte sepulchrum Domini in eadem petra interius excisum habetur. 8. Sed eiusdem tegorii pauimentum humilius est loco sepulcri. Nam a pauimento eius usque ad sepulchri marginem lateris quasi trium mensura altitudinis palmorum haberi denoscitur. Sic mihi Arculfus, qui sepe
20] sepulchrum Domini frequentabat, indubitanter emensus pronuntiauit.

9. Hoc in loco proprietas siue discrepantia nominum notanda inter{Geyer ed page 229} monumentum et sepulchrum. Nam illud sepe supra memoratum rotundum tegorium alio nomine euangelistae monumentum uocant; ad cuius hostium aduolutum et ab eius hostio reuolutum lapidem resurgente
25] Domino pronuntiant.

10. Sepulchrum uero proprie dicitur ille locus in tegorio, hoc est in aquilonali parte monumenti, in quo Dominicum corpus linteaminibus inuolutum conditum quieuit; cuius longitudinem Arculfus in septem pedum mensura mensus est manu. 11. Quod uidelicet sepulchrum non,
30] ut quidam falso opinantur, duplex et quandam de ipsa maceriolam petra habens excisam duo crura et femora duo intercedentem et separantem, sed totum simplex a uertice usque ad plantas lectum unius hominis capacem super dorsum iacentis prebens, in modum speloncae introitum a latere habens ad australem monumenti partem e regione respicientem


p.46

culmenque humile desuper eminens fabrefactum. 12. In quo utique sepulchro dudenae lampades iuxta numerum duodecim sanctorum apostolorum semper die ac nocte ardentes lucent, ex quibus iiii in imo illius lectuli sepulchralis loco inferius positae, aliae uero bis quaternales
5] super eius marginem superius conlocatae ad latus dexterum oleo nutriente praefulgent.

13. Sed et hoc etiam notandum esse uidetur quod mausoleum Saluatoris, hoc est sepe supra memoratum tegorium, speleum siue{Geyer ed page 230} spelonca recte uocitari possit; de quo uidelicet Domino Iesu Christo
10] in ea sepulto prophaeta uaticinatur dicens: Hic habitauit in excelsa spelunca petrae fortissimae, et paulo post de ipsius Domini resurrectione ad apostolos letificandos subinfert: Regem cum gloria uidebitis.

14. Supradictae igitur rotundae eclesiae formulam cum rotundo tegoriolo in eius medio collocato, in cuius aquilonali parte Dominicum
15] habetur sepulchrum, subiecta declarat pictura, nec non et trium aliarum figuras eclesiarum, de quibus inferius intimabitur. 15. Has itaque quaternalium figuras eclesiarum iuxta exemplar quod mihi, ut superius dictum est, sanctus Arculfus in paginola figurauit cerata depinximus, non quod possit earum similitudo formari in pictura sed ut Dominicum
20] monumentum licet tali uili figuratione in medietate rotundae eclesiae constitutum monstretur aut quae huic propior eclesia uel quae eminus posita declaretur.