Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 1

PRIMUS DE LOCIS SANCTIS OCCUPIT LIBELLUS

DE SITU HIERUSALEM

1. De situ Hierusalem nunc quaedam scribenda sunt pauca ex his quae mihi sanctus dictauit Arculfus; ea uero quae in aliorum libris de
5] eiusdem ciuitatis positione repperiuntur a nobis pretermittenda sunt.

2. In cuius magno murorum ambitu idem Arculfus lxxxiiii numerauit turres et portas bis ternas, quarum per circuitum ciuitatis ordo sic ponitur: 3. Porta Dauid ad occidentalem montis Sion partem prima numeratur. Secunda porta uillae fullonis. Tertia porta sancti Stephani.
10] Quarta porta Beniamin. Quinta portula, hoc est paruula porta; ab hac per grados ad uallem Iosafat discenditur. Sexta porta Tecuitis. 4. Hic itaque ordo per earundem portarum et turrium intercapidines a porta Dauid supra memorata per circuitum septemtrionem uersus et exinde ad orientem dirigitur. 5. Sed quamlibet sex portae in muris numerentur
15] celebriores tamen ex eis (tres) portarum introitus frequentantur, unus ab occidentali, alter a septemtrionali, tertius ab orientali parte. 6. Ea uero pars murorum cum interpositis turribus quae a supra descripta Dauid porta per aquilonale montis Sion supercilium, quod a meridie supereminet ciuitati, usque ad eam eiusdem montis frontem diregitur quae praerupta rupe orientalem respicit plagam nullas habere portas
20] conprobatur.

{Geyer ed page 225}

7. Sed et hoc etiam non esse praetereundum uidetur quod nobis sanctus Arculfus de huius ciuitatis in Christo honorificantia profatus narrauit inquiens: 8. Diuersarum gentium undique prope innumera
25] multitudo duodecimo die mensis Septembris anniuersario more in Hierusolimis conuenire solet ad commercia motuis uenditionibus et emtionibus peragenda. 9. Unde fieri necesse est ut per aliquot dies in eadem hospita ciuitate diuersorum hospitentur turbae populorum; quorum plurima camelorum et equorum asinorumque numerositas nec
30] non et boum masculorum, diuersarum uectores rerum, per illas politanas plateas stercorum abhominationes propriorum passim sternit, quorum nidor herentum non mediocriter ciuibus inuehit molestiam, quae et ambulandi inpeditionem praebent. 10. Mirum dictu, post diem supra memoratarum recessionis cum diuersis turmarum iumentis nocte
35] subsequente inmensa pluuiarum copia de nubibus effusa super eandem discendit ciuitatem, quae totas abstergens abhominabiles de plateis sordes ablutam ab inmunditiis fieri facit earn, 11. Nam Hierusolimitanus ipse situs a supercilio aquilonali montis Sion incipiens ita est molli a


p.42

{Geyer ed page 226} conditore Deo dispositus cliuo usque ad humiliora aquilonalium orientaliumque murorum loca ut ilia pluuialis exuberantia nullo modo in plateis stagnantium aquarum in similitudinem supersedere possit sed instar fluuiorum de superioribus ad inferiora decurrat. 12. Quae scilicet
5] caelestium aquarum inundatio per orientales influiens portas et omnia secum stercuralia auferens abhominamenta uallem Iosaphat intrans torrentem Cedron auget, et post talem Hierusolimitanam baptizationem continuatim eadem pluuialis exuberatio cessat.

13. Hinc ergo non neglegenter annotandum est quanti uel qualis
10] honoris haec electa et praedicabilis ciuitas in conspectu aeterni genitoris habeatur, qui earn sordidatam diutius remanere non patitur, sed ob eius unigeniti honorificantiam citius earn emundat, qui intra murorum eius ambitum sanctae crucis et resurrectionis ipsius loca habet honorifica.

14. Ceterum in illo famoso loco ubi quondam templum magnifice
15] constructum fuerat in uicinia muri ab oriente locatum nunc Saracini quadrangulam orationis domum, quam subrectis tabulis et magnis trabibus super quasdam ruinarum reliquias construentes uili fabricati{Geyer ed page 227} sunt opere, ipsi frequentant; quae utique domus tria hominum milia, ut fertur, capere potest.