Corpus of Electronic Texts Edition
De controversia Paschali (Author: Cummianus Hibernus)

paragraph 11


190] Quid plura? Ad Gregorii papae urbis Romae episcopi, a nobis in commune suscepti et oris aurei appellatione donati, uerba me conuerti. Qui etsi post omnes scripsit, tamen est merito omnibus preferendus.’’

Gregorius Magnus, Moralia in Iob 18:26 (CCSL 143A:911)

Et inueni illum hunc locum apud Iob tractantem: Auro locus est in quo conflatur, et reliqua.’’

Job 28:1 (V)

Aurum est sanctorum massa; locus conflationis, unitas aecclesiae;
195] ignis, tribulatio martirii. Qui ergo extra unitatem aecclesiae uritur conflari potest, purgari non potest.’’

Gregorius Magnus, Moralia 18:26 (CCSL 143A:911)

Unde et Paulus ait: Si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habeam, nichil michi prodest, et reliqua.’’

1 Cor. 13:3

Item ad eundem sensum interpretantem et hunc uersum alio loco inueni: Esto michi in Deum protectorem et in locum munitum ut saluum me facias.’’

Ps. 70:3 (V)

Nec
200] in caelo angelis, nec in terra hominibus locum munitum, id est tutum, inuenit nisi humilem unitatem, quem archangelus amisit et nunc diabolus est, et quem homo imitatus illum amisit et nunc mortuus est.’’

Gregorius Magnus, Homilia in Hiezechiel 1:9.22 (CCSL 142:136)

Et hoc timeo. Uos considerate compatienter fratres si merito est, an ignauia.