Corpus of Electronic Texts Edition
De controversia Paschali (Author: Cummianus Hibernus)

paragraph 9


150] His perscrutatis, uenio ad Cyprianum totum, ut aiunt, sumendum, et inuenio illum pene omnium de unitate aecclesiae grauissimum, qui ait: Ab uno patre et ab una matre in hunc mundum venimus, et sic in futurum ueniemus. Qui non habet unam matrem in terra, nec unum patrem habebit in celo. Ideo post confessionem trinitatis, in qua est Pater cum Filio et
155] Spiritu Sancto, subsequitur unius matris pia confessio, dicens sanctam esse aeclesiam catholicam. Cur unus Adam fingitur et una Eua de latere tollitur et in mulierem formatur? Nonne, secundum apostolum, misterium magnum est in Christo, et in aecclesia?’’

Eph. 5:32

Non est ergo altera Christi de latere, sed una est formata. Unde unus est in latere Christi Iesu lancea militis misticus locus,
160] de quo exiit aqua et sanguis, quae duo insignia unius aecclesiae. Unde una archa seruatur in diluuio, nec altera. Si potuit euadere quisquam extra arcani Noe, et qui extra aecclesiam foris fuerit euadet.’’

Cyprianus, De unitate ecclesiae 56 (CCSL 3: 253-254)

Unde unum tabernaculum in monte Moysi et exemplar ostensum est. Unde unus locus est apud Deum

p.80

in quo Moyses extrema manus suppreme uidit, dicente. Domino: est locus
165] aput me. Sta in foramine petrae et posteriora mea uidebis.’’

Exod. 33:21-23

Petra autem erat Christus;’’

1 Cor. 10:4

posteriora manus, incarnatio; foramen unum, una passio; locus unus, una aecclesia figuraliter intelligi potest. Uidete quod non uidetur dextra Domini, nisi in uno loco, in una petra, in uno foramine. Una Rab meretricis domus ab incendio Jericho sub cocinio fune saluatur. Unde unum templum
170] a Salomone construitur. Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum.’’

Ps. 132:1

Quae omnia quomodo de unitate aecclesie explanata sunt bene, ut credo, meministis.