Corpus of Electronic Texts Edition
De controversia Paschali (Author: Cummianus Hibernus)

paragraph 8

Quid plura? Uenio ad apostolum item dicentem: Fratres, nemo uos seducat in parte diei festi aut neomenia aut sabbato, quae sunt umbra futurorum. Corpus autem Christi.’’

Col. 2:16-17

Quod uenerandae memoriae sanctus Agustinus pulchre explanat: Dies festus,’’

Unidentified source

inquiens, pascha est, iuxta euangelistam Lucam
125] dicentem: Appropinquabat autem dies festus azimorum in quo necesse erat occidi pascha.’’

Luke 22:1; 22:7

Pascha occiditur et uiuificatur. Pars autem diei festi, .xiiii. luna, non totus dies, in qua seducimur; sed in parte et sabbato otioso, et neomenia bucinata, quae sunt umbra, non corpus, Christi. Umbra occiditur, ueritas uiuificatur.

Et hoc obsecro: diligenter inspicite ut michi ignoscatis uel me
130] dirigatis uerbis uestris uel scriptis fortioribus et certioribus prolatis ad aliud melius intelligendum, si habetis, et ego suscipiam gratanter, ut hoc suscipi. Si uero non habetis, silete et nolite nos hereticos uocare. Scriptum est enim: Ue qui dicitis bonum malum et malum bonum ponentes tenebras lucem et lucem in tenebras.’’

Isa. 5:20 (V)

Diei enim sumus filii, non noctis neque tenebrarum,’’

1 Thess. 5:5

et
135] cauere debetis quod de aliis dicitur: Mortificabant animas quae non moriuntur et uiuificabant alimas quae non uiuunt.’’

Ezek. 13:19

Non ergo nos uos odimus, sed nos

p.76

ueris defendimus. Ieronimus item adest auxiliator dicens: Non alia Romanae urbis aecclesia, alia totius orbis aestimanda est. Et Galliae, Britanniae, Affrica et Persis, et Oriens et India et omnes barbarae nationes unum Christum
140] adorant, unam obseruant regulam ueritatis. Si auctoritas, [inquit,] queritur, orbis maior est urbe; episcopus Romae siue Alexandriae.’’

Hieronymus, Ep. 146 ad Evangelum (CSEL 56: 310)

Et post aliquanta: Hinc, [inquit,] presidis fulta mundi Arriana premit rabies. Hinc in tres partes scissa aecclesia ad se rapere festinat. Monachorum circa commorantium

p.78

antiqua, [inquit,] in me insurgit auctoritas. Ego interim clamito si quis
145] cathedrae sancti Petri iungatur meus est ille. Aut ergo duo mentiuntur aut omnes.’’

Hieronymus, Ep. 16 ad Damasum (CSEL 54: 69)

Angustiae michi undique.’’

Dan. 13:22 (V)

Si ego hoc clamauero cum Ieronimo, diuinarum scripturarum interprete et omnium hereticorum impugnatore, a uobis impugnor. Si non clamauero, ab uniuersali aecclesia catholica excommunicor, cui alligandi soluendique auctoritas a Deo data est.