Corpus of Electronic Texts Edition
De controversia Paschali (Author: Cummianus Hibernus)

paragraph 4

Item in Exodo: .vii. diebus comedetis azima usque ad diem .xxi.;’’

Exod. 12:15 and 18 (V)

et hoc in tractatibus diligenter inuestigaui quid sentirent de .xxi. eruditissimi uiri, quod

p.60

Ieronimus pulcherrime explanat dicendo: Pascha immolat populus et alias
35] celebrat festiuitates, omnis eius sollennitas die finitur octauo.’’

Hieronymus, In Aggaeum 2:11-15 (CCSL 76A: 734)

Prima dies in azimis .xu., dies octaua .xxi. Item in Libro Questionum: A .xiiii. luna, quae nobis secundum legem prima est, rationem paschae obseruemus. Omnia enim plena Deus instituit; ideo a .xiiii. luna usque in .xxi. his .vii. diebus pascha nobis celebrare concessum est, ut de his .vii. aliqui dies a parasceue
40] usque ad resurrectionem concludentur, ut .neque .xiii. in passione sit, neque .xiiii. aut .xu. in resurrectione, ne ante primam secundum nos lunam passio Christi sit, neque resurrectio eius non primo die, quo ceptus est mundus.’’

Ambrosiaster, Liber Quaestionum, q. 83 (CSEL 50: 144)

Haec .lxxxui. questione. Item .xci.: Apostolus, [inquit,] falli non potuit, qui ait:’’

Ambrosiaster, Liber Quaestionum, q. 96 (CSEL 50: 170)

pascha nostrum immolatus est Christus,’’

1 Cor. 5:7

quod non suum
45] utique, sed legis est uerbum, dicente Moyse: Et erit cum dicent uobis filii uestri: Quae est deseruitio haec? Et dicetis: Immolatio haec pascha Domini est. Quid amplius,’’

Exod. 12:26-27

inquit, necessarium est ad testimonium? Lex loquitur, apostolus probat; hoc superest, ut contradictor abiciatur ut peruicax. Manifestum est enim transitum post pascha fuisse. Sanguis igitur salutem
50] prestitit, non transitus, quia, ut transitus non noceret, obsistit sanguis.’’

Hoc timui et me perculit.

p.62