Corpus of Electronic Texts Edition
De controversia Paschali (Author: Cummianus Hibernus)

paragraph 3

Et inueni primum in Exodo de prima mense esse inquirendum secundum Aebreos. Scriptum est enim: Mensis iste uobis initium mensium; primus erit
20] in mensibus anni,’’

Exod. 12:2

et in sequentibus: Decima die mensis huius accipiet unusquisque agnum per familias et domos suas et seruabitis eum usque ad .xiiii.am diem mensis huius,’’

Exod. 13:3 and 6

id est primi mensis, immolauilque eum uniuersa multiludo filiorum Israhel ad uesperam.’’

Exod. 12:6

Et inueni hoc apostolum de immolatione Christi non de resurrectione commemorasse dicentem: Etenim
25] pascha nostrum immolatus est Christus.’’

1 Cor. 5-7 (V)

Item in Exodo: et custodietis diem istum in generationes uestras ritu sempiterno, primo mense, .xiiii. die mensis.’’

Exod. 12:17

In Leuitico quoque: si quis et mundus est et in itinere non fuit et tamen non facit fase, exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit in tempore suo,’’

Num. 9:13 (V)

hoc est in prima mense. Hoc timui et inquisiui
30] diligenter quid Aebrei, quid Greci, quid Latini, quid Aegiptii de hoc tempore seruarent et sentirent, quod in sequentibus demonstrabo.