Corpus of Electronic Texts Edition
De controversia Paschali (Author: Cummianus Hibernus)

paragraph 2

Verba excusationis meae in faciem sanctitatis uestrae proferre procaciter audeo, sed excusatum me habere uos ut patres cupio, testem Deum inuocans in animam meam,’’

2 Cor 1:23 (V)

quod non contemtus uestri gratia nec fastu moralis sapientiae, cum caeterorum despectu, sollempnitatem festi paschalis cum
10] caeteris sapientibus suscepi. Ego enim prima anno quo cyclus quingentorum .xxx. duorum annorum a nostris celebrari orsus est non suscepi, sed silui; nec laudare nec uituperare ausus utpote Aebreos, Gregos, Latinos – quas linguas,

p.58

ut Ieronimus ait, in crucis suae titulo Christus consecrauit – superare minime in scientia me credens. Deinde apostolum interrogans dicentem: Omnia
15] probate, quod bonum est tenete,’’

Thess. 5:21

antequam gustarem non fastidiui. Hinc per annum secretus sanctuarium Dei ingressus, hoc est scripturam sanctam, ut ualui inuolui, deinde historias, postremo cyclos quos inuenire potui.