Corpus of Electronic Texts Edition
The Confession of Saint Patrick (Author: St Patrick)

p.357

{MS [A] folio 22, a 1}1

Ego Patricius, peccator rusticissimus et minimus omnium fidelium et contemptibilis sum apud plurimos, patrem habui Calpornum diaconum filium quendam2 Potiti, filii Odissi presbyteri, qui fuit in uico Bannauem Taberniae. Villulam enim prope habuit, ubi ego capturam dedi.3 Annorum eram tunc fere sedecim. Deum uerum ignorabam, et Hyberione in captiuitate adductus sum, cum tot milia hominum, secundum merita nostra, quia a Deo recessimus, et praecepta eius non custodiuimus, et sacerdotibus nostris non oboedientes fuimus, qui nostram salutem admonebant. Et Dominus induxit super nos iram animationis suae, et dispersit nos in gentibus multis, etiam usque ad ultimum terrae,4 ubi nunc paruitas mea esse uidetur inter alienigenas. Et ibi Dominus aperuit sensum {MS [A] folio 22 a 2} incredulitatis meae, ut uel sero rememorarem5 dilicta mea, ut conuerterem toto corde ad Dominum meum, qui respexit humilitatem meam et missertus est adoliscentiae et ignorantiae meae, et custodiuit me, antequam scirem


p.358

eum, et antequam saperem uel distinguerem inter bonum et malum, et muniuit me, et consulatus est mei, ut pater filium.

Inde hautem tacere non possum, neque expedit quidem, tanta beneficia et tantam gratiam, quam mihi dignatus in terra captiuitatis meae, quia haec est retributio nostra, ut post correptionem uel agnitionem Dei, exaltaremur et confiteremur6 mirabilia eius coram omni natione, quae est sub omni caelo. Quia non est alius deus, nec umquam fuit nec ante, nec erit post hunc, praeter Deum Patrem ingenitum, sine principio, a quo est omne principium, omnia tenentem, ut dicimus; et eius Filium Iesum Christum, qui cum Patre scilicet semper fuisse testamur ante originem saeculi spiritualiter apud Patrem; inenarrabiliter genitum ante omne principium; et per ipsum facta sunt uissibilia et inuisibilia: hominem factum, morte deuicta, in caelis ad Patrem receptum. Et dedit illi omnem potestatem super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur ei, quia Dominus et Deus est Iesus Christus: quem credimus et expectamus aduentum ipsius, mox futurum: iudex uiuorum atque mortuorum, qui reddet unicuique secundum facta sua, et effudit in nobis7 habunde Spiritum Sanctum donum et pignus inmortalitatis, qui facit credentes et oboedientes ut sint filii Dei et coheredes Christi; quem confitemur et adoramus, unum Deum in Trinitate sacri nominis.

Ipse enim dixit per profetam: 'Inuoca me in die tribulationis tuae, et liberabo te, et magnificabis me.’’

Tob. 12, 7.

{MS [A] folio 22 b 1} Et iterum inquit: 'Opera hautem Dei reuelare et confiteri honorificum est.’’

Ps. 49, 15, where for 'tuae,' etc., the Vulgate and (according to Dean Reeves) the Cathach Psalter have 'eruam te et honorificabis me.'


p.359

Tamen, etsi in multis inperfectus sum, opto fratribus et cognatis meis scire qualitatem meam, ut possint perspicere8 uotum animae meae. Non ignoro testimonium Domini mei qui in psalmo testatur: 'Perdes eos qui loquntur mendacium,’’

Ps. 5, 6, where for 'eos' the Vulgate has 'omnes.'

et iterum inquit: 'Os quod mentitur occidit animam.’’

Sap. 1, 11.

Et idem Dominus 'Verbum otiossum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii.’’

Matth. 12, 36.

Unde autem uehimenter debueram cum timore et tremore metuere hanc sententiam in die illa, ubi nemo se poterit subtrahere uel abscondere, sed omnes omnino reddituri sumus rationem etiam minimorum peccatorum ante tribunal Domini Christi. Quapropter ollim cogitaui scribere, sed et usque nunc hessitaui. Timui enim ne incederem in linguam hominum9, quia non dedici sicut et caeteri qui optime itaque iure et sacras literas utroque pari modo combiberunt, 'z' 'incertus liber hic.' et sermones illorum ex infantia numquam motarunt; sed magis ad perfectum semper addiderunt. Nam sermo et loquela mea translata est in linguam alienam, sicut facile potest probari ex saliua10 scripturae meae, qualiter sum ego in sermonibus instructus atque eruditus: quia inquit: 'Sapiens per linguam dinoscetur, et sensus et scientia et doctrina ueritatis.’’

Eccles. 4, 29.

Sed quid prodest excussatio iuxta ueritatem, praesertim cum praesumptione? Quatinus modo ipso adpeto in senectute mea, quod in iuuentute non comparaui; quod obstiterunt peccata mea ut confirmarem quod ante11 perlegeram. Sed quis me credidit etsi dixero quod ante praefatus sum? Adoliscens {MS [A] folio 22 b 2}, immo peno

p.360

puer imberbis, capturam dedi12 antequam scirem 13 quid adpeterem uel quid uitare debueram. Unde ergo hodie erubesco et uehimenter pertimeo denudare imperitiam meam, quia, non disertus, breuitate sermonis14 explicare nequeo. Sicut enim spiritus gestit, et animus et sensus monstrat adfectus. Sed si itaque datum mihi fuisset sicut et caeteris, uerumtamen non silerem propter retributionem. Et si forte uidetur apud aliquantos me in hoc praeponere cum mea inscientia et tardiori lingua, sicut scriptum est 'linguae balbutientes uelociter discent loqui pacem,’’

Isai. 32, 4, where the Vulgate has 'lingua balborum uelociter loquitur et plane.'

'quanto magis nos adpetere debemus qui sumus nos aepistola Christi in salutem usque ad ultimum terrae,’’

Acts 13, 47.

et si non deserta, sed ratum et fortissimum scripta in cordibus uistris 'non atramento sed Spiritu Dei uiui.’’

2 Cor. 3, 3.

Et iterum Spiritus testatur: 'et rusticationem ab Altissimo creatam.’’

Eccles. 7, 16

Unde ego primo rusticus, profuga; indoctus scilicet, qui nescio in posterum prouidere. Sed illud scio certissime quia utique, priusquam humiliarer ego, eram uelut lapis qui iacet in luto profundo, et uenit15 qui potens est, et in sua missericordia sustulit me; et quidem scilicet sursum adleuauit et collocauit me in sua parte. Et inde fortitor debueram exclamare ad retribuendum quoque aliquid Domino pro tantis beneficiis eius, hic et in aeternum, quae mens hominum aestimare non potest. Unde autem ammiramini, {MS [A] folio 23 a 1} magni et pussilli, qui timetis Deum, et uos Domini ignari rethorici, [...] audite et scrutamini, quis me stultum excitauit de medio eorum qui uidentur esse

p.361

sapientes et legis periti et potentes in sermone et in omni re. Et me quidem detestabilem huius mundi prae caeteris inspirauit si talis essem, dummodo hautem, ut 'cum metu et reuerentia’’

Heb. 12, 28

et 'sine querella’’

1 Thess 2, 10; 3, 13; 5, 23

fideliter prodessem genti, ad quam caritas Christi transtulit et donauit me, in uita mea, si dignus fuero, denique ut cum omni humilitate et naturaliter deseruirem illis.

In mensura itaque fidei Trinitatis oportet distinguere, sine reprehensione periculi, notum facere domum Dei, et consulationem aeternam, sine timore fiducialiter Dei nomen ubique expandere, ut etiam post obitum meum exagallias16 relinquere fratribus et filiis meis, quos in Domino ego babtizaui, tot milia homnium. Et non eram dignus neque talis ut hoc Dominus seruulo suo concederet, post erumpnas et tantas moles, post captiuitatem, post annos multos, in gentem illam tantam gratiam mihi donaret, quod ego aliquando in inuentute mea numquam speraui neque cogitaui.

Sed postquam Hiberione deueueram, cotidie pecora pascebam, et frequens in die orabam, magis ac magis itaque17 accedebat amor Dei et timor ipsius, et fides augebatur, et spiritus agebatur, ut in die una usque ad centum orationes, et in nocte prope similiter; ut etiam in siluis et in monte manebam, et ante lucem excitabar ad orationem {MS [A] folio 23, a 2} per niuem, per gelu, per pluiam; et nihil mali sentiebam, neque ulla pigritia erat in me, sicut modo uideo, quia tunc spiritus in me feruebat. Et ibi scilicet quadam nocte in somno audiui uocem dicentem mihi: ‘Bene ieiunas, cito iturus ad patriam tuam.’ Et iterum post paululum tempus audiui responsum dicentem mihi: ‘Ecce, nauis tua parata est.’ Et non erat prope: sed forto habebat18 ducenta milia passus, et ibi numquam fueram nec


p.362

ibi notum quemquam de hominibus habebam. Et deinde postmodum conuersus sum in fugam, et intermissi hominem cum quo fueram sex annis. Et ueni in uirtute Dei qui uiam meam ad bonum dirigebat, et nihil metuebam donec perueni ad nauem illam. Et illa die qua perueni, profecta est nauis de loco suo, et locutus sum ut haberem19 unde nauigarem cum illis. Et gubernatori displicuit illi, et acriter cum indignatione respondit: ‘Nequaquam tu nobiscum adpetes ire.’ Et cum haec audiissem, separaui me ab illis, ut uenirem ad tegoriolum ubi hospitabam, et in itenere caepi orare, et antequam orationem consummarem, audiui unum ex illis, et fortiter exclamabat post me: ‘Veni cito, quia uocant te homines isti.’ Et statim ad illos reuersus sum, et coeperunt mihi dicere: ‘Veni, quia ex fide 20 recipimus te. Fac nobiscum amicitiam, quomodo uolueris.’ Et in illa die itaque reppuli sugere mammellas eorum propter timorem Dei, quia gentes erant.21 Sed uerum tamen ab illis speraui uenire in fidem Iesu Christi. Et ob hoc obtinui cum illis et protinus nauigauimus22.

Et post triduum terram caepimus, {MS [A] folio 23, b 1} et .xx. viii. dies per disertum iter fecimus. Et cibus defuit illis, et fames inualuit super eos. Et alio die coepit gubernator mihi dicere ‘Quid est, Christiane? Tu dicis Deus tuus magnus et omnipotens est. Quare ergo pro nobis orare non potes? quia nos a fame periclitamur. Difficile est, enim umquam ut aliquem hominem uideamus.’ Ego enim euidenter dixi illis: ‘Conuertemini ex fide et ex toto corde ad Dominum Deum meum, cui nihil est inpossibile,


p.363

ut hodie cibum mittat uobis in uiam uestram usque dum satiamini, quia ubique habundat illi.’ Et adiuuante Deo, ita factum est. Ecco grex porcorum in uia ante oculos nostros apparuit, et multos ex illis interfecerunt, et ibi duas noctes manserunt et bene refecti. Et canes eorum repleti sunt, quia multi ex illis defecerunt et secus uiam semiuiui relicti sunt. Et post haec summas gratias egerunt Deo, et ego honorificatus sum sub oculis eorum et ex hac die abundanter cibum habuerunt. Etiam mel siluistre inuenierunt, et mihi partem obtulerunt. Et unus ex illis dixit: ‘Immolaticum est.’ Deo gratias. Exinde nihil gustaui. Eadem uero nocte eram dormiens, et fortiter temptauit me Satanas, quod memor ero 'quandiu fuero in hoc corpore.’’

2 Petr 1, 13

Et cicidit super me ueluti saxum ingens, et nihil membrorum meorum praeualui. Sed unde mihi uenit ignoro in spiritum ut Heliam uocarem. Et in hoc uidi in coelum solem oriri; et dum clamarem Heliam uiribus meis, ecce splendor solis illius decidit super me, et statim discussit a me omnem grauitudinem. Et credo quod a Christo Domino meo subuentus sum et Spiritus eius iam tunc clamabat pro me, et spero quod sic erit in die presurae meae, sicut in aeuanguelio inquit Dominus: 'Non uos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri qui loquitur in uobis.’’

Matth. 10, 20.

Et iterum post annos multos adhuc capturam dedi.23 Ea nocte prima itaque mansi {MS [A] folio 23, b 2} cum illis. Responsum autem diuinum audiui dicentem mihi: ‘Duobus autem mensibus eris eum illis.’ Quod ita factum est. Nocte illa sexagensima liberauit me Dominus de manibus eorum. Etiam in itenere praeuidit nobis cibum et ignem et siccitatem cotidie, donec quarto decimo die peruenimus ad homines , sicut superius insinuaui. Viginti et octo dies per disertum iter fecimus, et ea nocte qua peruenimus ad homines , de cibo uero nihil habuimus.


p.364

Et iterum post paucos annos in Britannis eram cum parentibus meis, qui me ut filium susciperunt, et ex fide rogauerunt me, ut uel modo ego, post tantas tribulationes quas ego pertuli, nusquam ab illis discederem. Et ibi scilicet in sinu noctis uirum uenientem quasi de Hiberione, cui nomen Victoricus , cum aepistolis innumerabilibus uidi; et dedit mihi unam ex his, et legi principium epistolae continentem "Vox Hyberionacum ." Et dum recitabam principium epistolae putabam enim ipse in mente audire uocem ipsorum qui erant iuxta siluam Focluti , quae est prope mare occidentale. Et sic exclamauerunt : ‘Rogamus te, sancte puer, ut uenias et adhuc ambules inter nos. Et ualde 'conpunctus sum corde’’

cf. Acts 2, 37 'compuncti sunt corde'; Ps. 108, 17 'hominem ... compunctum corde'

, et ualde amplius non potui legere; et sic expertus sum. Deo gratias, quia post plurimos annos praestitit illis Dominus secundum clamorem illorum. Et alia nocte, nescio, Deus scit, utrum in me an iuxta me, uerbis peritissimis quae ego audiui et non potui intellegere nisi ad postremum orationis sic effatus est: Qui dedit animam suam pro te ipse est qui loquitur in te.’ Et sic expertus sum gaudibundus. Et iterum uidi in me ipsum orantem, et erat quasi intra corpus meum, et audiui super me, hoc est, {MS [A] folio 24 a 1} super interiorem hominem, et ibi fortiter orabat gemitibus. Et inter haec stupebam et ammirabam et cogitabam quis esset qui in me orabat. Sed ad postremum orationis sic effatus est ut sit Spiritus .24 Et sic expertus sum et recordatus sum Apostolo dicente: 'Spiritus adiuuat infirmitatis orationis nostrae. Nam quod oremus sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus ,’’

Rom. 8, 26.

quae uerbis exprimi non

p.365

possunt.25 Et iterum: 'Dominus aduocatus noster postulat pro nobis.’’

Cf. 1 John 2, I.

26 {MS [C] folio 171, a 2, l 29}Et quando temptatus sum ab aliquantis senioribus meis, qui uenerunt, ob peccata mea, contra laboriosum episcopatcum meum, utique in illo die fortiter inpulsus sum, ut caderem hic et in eternum: sud Dominus pepercit proselito et perigrino propter nomen suum, benigne, et ualde mihi subuenit in hac conculcatione, quod in labem et in opprobrium non male deueni. Deum oro, ut non illis in peccatum reputetur occasio: nam post annos triginta inuenerunt me, et aduersus uerbum, quod confessus fueram antequod essem diaconus. Propter anxietatem mesto animo insinuaui amicissimo meo, quae in pueritia mea una die gesseram, imo in una hora, quia necdum preualebam. Nescio, Deus scit, si habebam tunc annos quindecim, et Deum unum non credebam neque ex infantia mea: sed in morte et in incredulitate mansi, donec ualde castigatus sum; et in ueritate humiliatus sum a fame et nudidate; et cotidie contra Hiberionem non sponte pergebam, donec prope deficiebam. Sed haec potius mihi bene fuit, quia ex hoc emendatus sum a Domino, et aptauit me ut hodie essem quod aliquando longe a me erat, ut ego curas haberem aut satagerem pro salute aliorum, quando autem tunc etiam de me ipso non cogitabam. Igitur in illo die quo reprobatus sum a memoratis supradictis ad noctem illam {MS [A] folio 24, a 1} uidi in uisu noctis scriptum erat contra faciem meam sine honore. Et inter haec audiui responsum dicentem mihi: ‘Male audiuimus "[gt ] faciem designati nudato nomine.’ Nec sic praedixit ‘Male uidisti,’ sed ‘Male uidimus,’ quasi sibi se iunxisset : sicut dixit: 'Qui

p.366

uos tanguit , tanguit pupillam oculi mei.’’

Zach. 2, 8.

Idcirco gratias ago ei, qui me in omnibus confortauit, ut non in me inpediret a profectione qua statueram, et de mea quoque opera quam a Christo Domino meo didiceram . Sed magis ex eo sensi in me uirtutem non paruam, et fides mea probata est coram Deo et hominibus.

Unde autem audenter dico, non in me reprehendit conscientia mea hic et in futurum.27 {MS [C] folio 171, ba l 31}Testem Deum habeo quia non sum mentitus in sermonibus quos ego retuli. Sed magis doleo pro amicissimo meo, cur hoc meruimus audire tale responsum. Cui ego credidi etiam animam. Et comperi ab aliquantis fratribus ante defensionem illam, quod ego non interfui, nec in Brittanniis eram, nec a me orietur, ut et ille in mea absentia pro me pulsaret. Etiam mihi ipse ore suo dixerat: ‘Ecce dandus es tu ad gradum episcopatus’: quo non eram dignus: sed unde uenit illi postmodum, ut coram cunctis bonis et malis in me puplice dehonestaret, quod ante sponte et letus indulserat? Est Dominus, qui maior omnibus est. Satis dico: sed tamen debeo abscondere donum Dei, quod largitus est nobis in terra captiuitatis meae, quia tunc fortiter inquisiui eum, et ibi inueni illum, et seruauit me ab onmibus iniquitatibus, sic credo, propter inhabitantem Spiritum eius, qui operatus est usque in hanc diem in me. Audenter rursus sed scit Deus si mihi homo hoc effatus fuisset: forsitan tacuissem propter caritatem Christi.

Unde ego indefessam gratiam ago Deo meo, qui me fidelem seruauit in die temptationis meae; ita ut hodie confidenter offeram illi sacrificium, ut hostiam viventem animam meam Christo Domino meo, qui me seruauit ab onmibus angustiis meis, ut et dicam: quis ego sum, Domino, uel quae est uocatio mea, qui mihi tantam diuinitatem cooperuisti? ita ut hodie in gentibus


p.367

{MS [C] folio 171, b 2, l 21} constanter exultarem et magnificarem nomen tuum ubicumque loco fuero; necnon in secundis, sed etiam in pressuris; ut quicquid mihi euenerit, siue bonum siue malum, aequaliter debeo suscipere, et Deo gratias semper agere: qui mihi ostendit ut indubitabilem eum sine fine crederem, ut qui me audierit, ut et ego inscius sim in nouissimis diebus hoc opus tam pium et tam mirificum adire adgrederer; ita ut imitarer quospiam illos quos ante Dominus iam olim predixerat prenuntiaturos euangelium suum 'in testimonium omnibus gentibus ante finem mundi’’

Cf. Matth. 24, 14; Conf. 40

. Quod ita ergo ut uidimus, itaque suppletum est. Ecce testes sumus, quia euangelium predicatum est usque ubi nemo ultra est.

{MS [A] folio 24, a 1}

Longum est hautem totum per singula enarrare laborem meum uel per partes. Breuiter dicam qualiter piissimus Deus de seruitute saepe me liberauit et de periculis duodecim quibus periclitata est anima mea, praeter insidias multas et quae uerbis exprimere non ualeo, nec iniuriam legentibus faciam. Sed Deum auctorem habeo qui nouit omnia etiam antequam fiant;28 {MS [C] folio 172, a 1, l 2}ut me pauperculum pupillum ideo tamen responsum diuinum creberrime admonuit. Unde mihi haec sapientia, quae in me non erat, qui nec numerum dierum noueram, neque Deum sapiebam? Unde mihi postmodum donum tam magnum tam salubre Deum agnoscere uel diligere, ut patriam et parentes amitterem, et munera multa quae mihi offerebantur cum fletu et lacrymis? Et offendi illos necnon contra votum aliquantis de senioribus meis: sed gubernante Deo nullo modo consensi neque adquieui illis: non mea gratia, sed Deus qui uincit in me: et restitit illis onmibus, ut ego ueneram ad Hybernas gentes euangelium praedicare, et ab incredulis contumelias perferre, ut audirem obprobrium peregrinationis meae, et persecutionis


p.368

{MS [C] folio 172, a 1, l 17} multas usque ad uincula, et ut darem ingenuitatem meam pro utilitate aliorum.

Et si dignus fuero, promptus sum, ut etiam animam meam incunctanter et libentissime ponam pro nomine eius: et ibi opto inpendere eam usque ad mortem, si Dominus indulgeret. {MS [A] folio 24, a 1} Quia ualde debitor sum Deo qui mihi tantam gratiam donauit, ut populi multi per me in Deum renascerentur , et ut clerici ubique illis ordinarentur, {MS [A] folio 24, a 2} ad plebem nuper uenientem ad credulitatem, quam sumpsit Dominus ab extremis terrae, sicut olim promisserat per profetas suos: 'Ad te gentes uenient et dicent ‘sicut falso comparauerunt patres nostri idola et non est in eis utilitas ad te gentes ueniunt et dicent.’ ’’

Jer. 16, 19.

Et iterum: 'Posui te lumen in gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae.’’

Isai. 49, 6, Acts 13, 47.

Et ibi uolo expectare promissum ipsius, qui utique numquam fallit sicut in aeuanguelio pollicetur: 'Venient ab oriente et occidente, et ab austro et ab aquilone, et recumbent cum Abraam et Issac et Iacob,’’

Matt.8, 11.

sicut credimus ab omni mundo uenturi sint credentes.

Idcirco itaque oportet bene et dilegenter piscare sicut Dominus praemonet et docet, dicens: 'Venite post me, et faciam uos fieri piscatores hominum.’’

Matt. 4, 19.

Et iterum: 'Ecce, mitto piscatores et uenatores multos, dicit Deus,’’

Jer. 16, 16.

et caetera. Unde autem ualde oportebat retia nostra tendere, ita ut multitudo copiossa et turba Deo caperetur, et ubique essent clerici, qui babtizarent et exhortarent populum indegentem et dissiderantem; sicut Dominus in aeuanguelio ammonet et docet dicens: 'Euntes ergo nunc, docete omnes gentes, babtizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti:’’

Matth. 28, 20


p.369

{MS [A] folio 24, a 2}{MS [C] folio 172, a 2, last line} Et etiam una Scotta benedicta, Scotta genitiua, nobilis, pulcherrima, adulta erat, quam ego baptizaui: et post paucos dies una causa uenit ad nos: insinuauit namque nobis responsum accepisse a nutu Dei, et monuit eam ut esset uirgo Christi, et ipsa Deo proximaret. Deo gratias, sexta ab hac die optime et auidissime arripuit illud, quod etiam omnes uirgines Dei ita hoc faciunt; non sponte patrum earum; sed persecutionem

p.370

{MS [C] folio 172, b 1, l 13} patiantur et inproperia falsa a parentibus suis, nihilominus plus augetur numerus: et de genere nostro quae ibi Christo natae sunt, nescimus numerum eorum, preter uiduas et continentes. Sed et illae maxime laborant, quae seruitio detinentur: usque ad terrores et minas adsidiuae peruaserunt: sed Dominus gratiam dedit multis ex ancillis meis: nam etsi uetantur, tamen fortiter imitantur.

Unde autem possem etsi uoluero amittere illas, et pergere in Brittannias; et libentissime paratus irem, quasi ad patriam et parentes: non id solum, sed etiam usque Gallias uisitare fratres et ut uiderem faciem sanctorum Domini mei: scit Deus quod ego id ualde optabam. 'Sed alligatus Spiritu’’

Acts 20, 22.

(qui mihi protestatur, si hoc fecero, ut futurum reum me esse designat) et timeo pedere laborem, quem inchoaui; et non ego, sed Christus Dominus, qui mihi imperauit ut uenirem, esse me cum illis residuum aetatis meae; si Dominus uoluerit et custodierit me ab omni uia mala, ut non peccem coram illo. Spero autem hoc debueram: sed memetipsum non credo, quamdiu fuero in 'hoc corpore mortis:’’

Rom. 7, 24, marg. [and cf. 2 Petr. 1, 13]

quia fortis est qui cotidie nititur subuertere me a fide et proposita castitate religionis non ficte quam seruabo usque in finem uite meae Christo Domino meo. Sed caro inimica semper trachit ad mortem, id est, ad inlecebras in infelicitate29 perficiendas. Et scio ex parte quare uitam perfectam ego non egi, sicut et ceteri credentes: sed confiteor Domino meo et non erubesco in conspectu ipsius, quia non mentior: ex quo cognoui eum a iuuentute mea, creuit in me amor Dei et timor ipsius, et usque nunc, fauente Domino, 'fidem seruaui.’’

2 Tim. 4, 7.

Rideat autem et insultet qui uoluerit, ego non silebo neque abscondo signa et mirabilia, qua mihi


p.371

{MS [C] folio 172, b 2, l 12} a Domino ministrata sunt ante multos annos quam fuerunt, quasi qui 'nouit omnia etiam ante tempora secularia.’’

See Acts 15, 18.

Unde autem debuero sine cessatione Deo gratias agere, qui sepe indulsit insipientiae meae et neglegentiae meae. Et de loco non in unoquoque, ut non mihi uehementer irasceretur, cui adiutor datus sum, et non cito adquieui, secundum quod mihi ostensum fuerat, et sicut Spiritus suggerebat. Et misertus est mihi Dominus in milia milium: quia uidit in me quod paratus eram; sed quod mihi pro his nesciebam de statu meo quid facerem: quia multi hanc legationem prohibebant, etiam inter seipsos post tergum meum narrabant et dicebant: ‘Iste quare se mittit in periculum inter hostes, qui Deum non nouerunt?’ Non ut causa malitie; sed non sapiebat illis, sicut et ego ipse testor, intellegi, propter rusticitatem meam. Et non cito agnoui gratiam, quae tunc erat in me: nunc mihi capit, quod ante debueram uocanti Deo parere.

Nunc ergo simpliciter insinuaui fratribus et conseruis meis, qui mihi crediderunt: propter quod praedixi et praedico ad roborandam et confirmandam fidem uestram. Utinam ut et uos imitemini maiora, et potiora faciatis. Hoc erit gloria mea: quia 'filius sapiens gloria patris est.’’

Pro. 10, 1.

Vos scitis et Deus qualiter apud uos conuersatus sum a iuuentute mea; et fide ueritatis et sinceritate cordis, etiam ad gentes illas, inter quas habito; ego fidem illis praestaui et praestabo. Deus scit, neminem illorum circumueni, nec cogito, propter Deum et ecclesiam ipsius; ne excitem illis et nobis omnibus persecutionem, et ne per me blasphemaretur nomen Domini: quia scriptum est: 'Ve homini per quem nomen Domini blasphematur.’’

Levit. 24, 10.

Nam etsi imperitus sum nominibus, tamen conatus sum quippiam seruare me, etiam et fratribus Christianis et uirginibus Christi, et mulieribus religiosis, quae mihi ultronea munuscula donabant, et super altare iactabant ex ornamentis suis,

p.372

{MS [C] folio 173, a 1, l 4} et iterum reddebam illis; et aduersus me scandalizabantur cur hoc faciebam. Sed ego id faciebam propter spem perennitatis, ut me in onmibus caute propterea conseruarem; ita ut me in aliquo titulo infideles non carperent, uel ministerium seruitutis meae: nec, etiam in minimo, incredulis locum darem infamare siue detractare.

Forte autem quando baptizaui tot milia hominum, sperauerim ab aliquo illorum vel dimedio scriptule? 'Dicite mihi, et reddam uobis.’’

1 Sam. 12, 3.

Aut quando ordinauit ubique Dominus clericos per modicitatem meam, et ministerium gratis distribui illis? 'Si poposci ab aliquo illorum uel pretium uel calciamenti mei, dicite aduersus me et reddam uobis’’

1 Sam. 12, 3.

magis. Ego inpendi pro uobis, ut me caperent;30 et inter uos et ubique pergebam caussa vestra in multis periculis, etiam usque ad exteras partes, ubi nemo ultra erat31 et ubi numquam aliquis peruenerat, qui baptizaret, aut clericos ordinaret, aut populum consummaret: donante Domino, diligenter et libentissime pro salute uestra omnia generaui. Interim premia dabam regibus, propter32 quod dabam mercedem filiis ipsorum, qui mecum ambulant: et nihilominus comprehenderunt me cum comitibus meis. Et illa die auidissime cupiebant interficere me. Sed tempus nondum uenerat. Et omnia quecumque nobiscum inuenerunt rapuerunt illud, et me ferro uinxerunt. Et quarto decimo die absoluit me Dominus de potestate eorum, et quicquid nostrum fuit, redditum est nobis propter Deum et necessarios amicos, quos ante preuidimus.

Vos autem experti estis quantum erogaui illis, qui iudicabant33 per omnes regiones, quos ego frequentius uisitabam: censeo enim non minimum quam pretium quindecim hominum distribui illis. Ita, ut me fruamini


p.373

{MS [C] folio 173, a 2, l 5} et ego uobis semper fruar in Deum, non me penitet nec satis est mihi, adhuc inpendo et superinpendam. 'Potens est Dominus ut det mihi postmodum, ut meipsum inpendat pro animabus uestris.’’

2 Cor. 12, 15.

{MS [A] folio 24 b 1}

Ecce testem Deum inuoco in animam meam quia non mentior, neque ut sit occassio adulationis uel auaritiae, scripserim uobis, neque ut honorem spero ab aliquo uiro. Sufficit enim honor qui non mentitur.34 Sed uideo iam in praesenti saeculo me supra modum exaltatus sum a Domino. Et non eram dignus neque talis ut hoc mihi praestaret; dum scio melius conuenit paupertas et calamitas quam diuitiae et diliciae . 'Sed et Christus Dominus pauper fuit pro nobis.’’

2 Cor. 8, 9.

Ego uero miser et infelix, etsi opes uoluero, iam non habeo, nequo meipsum iudico’’

1 Cor. 4, 3.

35: quia quotidie spero aut internicionem, aut circumueniri, aut redigi in seruitatem, siue occassio36 cuiuslibet fieri.37 {MS [C] folio 173, a 2, l 27}'Sed nihil horum uereor’’

Acts 20, 22.

propter promissa celorum: quia iactaui meipsum in manus Dei omnipotentis, qui ubique dominatur, sicut propheta dicit: 'Iacta cogitatum tuum in Deum, et ipse te enutriet.’’

Ps. 54, 23.

Ecce nunc commendo animam meam fidelissimo Deo meo, pro quo legationem fungor in ignobilitate mea: sed quia personam non accipit, et elegit me ad hoc officium, ut unus essem de suis minimis minister. 'Unde autem retribuam illi pro omnibus quae retribuit mihi,’’

Ps. 116, 12.

sed quid dicam uel quid promittam Domino meo? Quia nihil ualeo nisi ipse mihi dederit: 'sed scrutatur corda et renes;’’

Ps. 7, 9.

quia satis et nimis cupio, et paratus eram, ut donaret mihi bibere calicem eius, sicut indulsit ceteris

p.374

{MS [C] folio 173, b 1, l 4} amantibus se. Quia propter non contiugunt38 mihi a Deo meo ut numquam amittam plebem suam,39 quam adquisiuit in ultimis terrae. Oro Deum ut det mihi perseuerantiam, et dignetur ut reddam illi me testem fidelem usque ad transitum meum propter Deum meum. Et, si aliquid boni umquam imitatus sum propter Deum meum quem diligo, peto illi, ut det mihi ut cum illis proselitis et captiuis pro nomine suo effundam sanguinem meum, etsi ipsum40 etiam caream sepulturam, aut miserissime cadauer per singula membra diuidatur; canibus, aut bestiis aspersis, aut uolucres caeli comederent illud. Certissme reor, si mihi hoc incurrisset, lucratus sum animam cum corporo meo: 'quia sine ulla dubitatione’’

Ruth 3, 13

in die illa resurgemus in claritate solis, hoc est in gloria Christi Iesu, redemptoris nostri quasi filii Dei uiui et cohoredes Christi’’

Cf. Rom. 8, 16-17, 29

, et 'conformes future imaginis ipsius’’

Rom. 8, 29

: quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso regnaturi sumus. Nam sol iste quem uidemus, illo iubente, propter nos cotidie oritur, sed numquam regnabit et neque permanebit splendor eius: sed et omnes qui adorant eum in penam miseri male deuenient. Nos autem qui credimus et adoramus solem uerum Iesum Christum, qui numquam interibit; neque qui fecerat uoluntatem ipsius interibit 'sed manebit in aeternum quomodo Christus manet in aeternum,’’

Cf. 1 John 2, 17.

qui regnat cum Deo Patro omnipotente et cum Spiritu Sancto ante secula, et nunc et per omnia secula seculorum, amen. Ecce iterum iterumque breuiter exponam uerba Confessionis meae. Testificor in ueritate et in exultatione cordis coram Deo et sanctis angelis eius, quia numquam habui ullam occasionem preter euangelium et promissa illius, ut umquam redirem ad gentem illam, unde autem prius uix euaseram.

{MS [A] folio 24b 1}Sed praecor credentibus et timentibus Deum, quicumque dignatus fuerit inspicere uel recipere hanc scripturam, quam Patricius peccator, indoctus scilicet,


p.375

Hiberione conscripsit, ut nemo umquam dicat, quod mea ignorantia si aliquid pusillum egi uel demonstrauerim secundum Dei placitum; sed arbitramini et uerissime credatur quod donum Dei fuisset. Et haec est Confessio mea antequam morior.

Huc usque uolumen quod Patricius manu conscripsit sua. Septima decima Martii die translatus est Patricius ad caelos.