Corpus of Electronic Texts Edition
Letters of Columbanus (Author: Columbanus Hibernus)

Epistula 4

Epistula IV

Dulcissimis suis Filiis discentibusque carissimis, Fratribus frugalibus, cunctis simul Monachis suis Columba Peccator in Christo Salutem mittit.

1

Pax vobis’’

(Ioann. 20. 19)

, sicut Dominus optans dixit discipulis suis, sit et salus et sempiterna caritas. Haec tria tribuat vobis Trinitas cum eo et inter vos custodiat cum voto meo. Studii mei magnitudinem erga salutis vestrae intuitum solus novit qui dedit, et desiderium meum erga doctrinae vestrae profectum; sed quia iuxta sermonem Domini orta est tribulatio et persecutio propter verbum’’

(Matt. 13. 21)

, nulla nunc alia admonitio vobis congruit, nisi ut caveatis ne sitis terra [illa] petrosa’’

(Matt. 13. 5)

, quae semina non potest sui tenuitate cespitis accepta nutrire, ne et de vobis dicat Dominus, Orta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizantur’’

(Matt. 13. 21)

. Nos ipsi scimus quod cum gaudio et fervore suscipimus verbum Domini; caveamus nunc ne simus temporales. Patientia [nobis] necessaria est, ut probatio fidei [nostrae, sicut scriptum est,] sit pretiosior auro’’

(1 Pet. 1.7)

. Scitote quod circa caduca contentio est; circa regnum caelorum’’

(cf. Matt. 11. 12)

enim non est novum, quod pugna sit et contentio. Neque speretis quod homines per se vos persequantur; daemones sunt in his qui invident bonis vestris; contra quos arma Dei arripite’’

(cf. Eph. 6. 13-17)

, quae demonstrat apostolus, et viam facite in caelum, iaculatis illis orationum ferventium acsi quibusdam sagittis. Quidquid enim cum fide et unanimitate oraveritis, dabitur vobis; sed videte, ut unum cor et anima una’’

(Act. 4. 32)

sitis, ut mercede praesenti accipiatis quidquid salutiferum petieritis a patre domini nostri Iesu Christi nostroque communi omnium patre iuxta promissum Domini nostri dicentis, Si convenerint duo ex vobis super terram de omni re quamcumque petierint, fiet eis a patre meo qui in caelis est.’’

(Matt. 18. 19)

Alioquin si non unum velle et unum nolle habetis’’

(cf. Sallust. Cat. 20. 4)

, melius est ut non simul habitetis. Ideo mando ego vobis ut omnes, qui mihi ex corde volunt consentire et sensum agnoscunt meum et amant, sint cum vero sequace meo Attala, qui aut sit ibi aut post me velit venire, suae sit electionis; suo enim sensui animarum vestrarum periculum; vos illi obedite. Sed si ille venire voluerit, Valdolenus sit praepositus, quia cito, Deo auxiliante, poterit intellegere certum; sed interim cavete, ne sit inter vos qui unum votum non habeat

p.28

inter vos, quicumque ille fuerit; plus enim nobis nocuerunt qui apud nos unanimes non fuerunt.

2

Tu scis, amantissime Attala, qui sensui tuo onerosi sint; depone eos continuo; tamen cum pace deponas et cum regulae unitate; tantum Libranum honora et semper tene Valdolenum; si illic sit cum congregatione, bene illi Deus faciat, humilis fiat, et meum illi da osculum, quod tunc festinans non habuit. Tu vero indolis imbuendae scis diu votum meum; si videris illic profectum animarum, sta ibi; si videris pericula, veni inde; pericula autem dico discordiae pericula; timeo enim, ne et illic propter Pascha sit discordia, ne forte, diabolo insidiante, vos alienare velint, si cum eis pacem non teneatis; infirmius enim nunc sine me ibi stare videmini. Idcirco cauti estote, considerantes tempus, quo sanam non sustinent doctrinam’’

(2 Tim. 4. 3)

. Vos ipsos docete et qui velint audire; tantum inter vos non sit qui unum non sit. Paci enim maxime provide, sollicitus [semper] servare unitatem spiritus in vinculo pacis’’

(Eph. 4. 3)

. Quid enim prodest habere corpus et non habere cor? Fractus sum, fateor, hac causa, dum volui totos adiuvare, qui cum loquebar illis, impugnabant me gratis’’

(Ps. 119. 7)

, et dum omnibus credidi, pene factus sum stultus. Ideo tu prudentior esto; nolo subeas tantum onus sub quo ego sudavi’’

(cf. Horat. Serm. i. 9. 21, Epist. ii. 1. 169)

; scis iam guttulae seu meae scientiae parvitatem, didicisti non omnia omnibus convenire monita, quia mores diversi sunt et qualitates hominum longe distant inter se. Sed quid facio? iam te ad laborem illum immensum provocabo quod ego fugio ipse; si aperuero doctrinae diversitatem, temperabo; ergo diversus esto et multiplex ad curam eorum qui tibi obedierint cum fide et amore; sed tu et ipsum eorum time amorem, quia tibi periculosus erit.

3

Sed angustiae undique sunt, carissime; periculum, si oderint, periculum, si amaverint. Scito utraque vera esse, inde vel odire vel amare; in odio pax, in amore integritas perit. Tene igitur te ad unius desiderii impetum quod meum scis cor desiderare. Scis me amare multorum salutem et secretum mihimetipsi, unum pro profectu Domini, id est ecclesiae eius, alterum pro ipsius desiderio; sed haec vota sunt potius in me quam acta; in te vero sint perfecta, oro, quia me absente utraque potes vel ex parte cognoscere; non iubens tamen scribo. Scito igitur meum ad totos iussum; et quia diversa sensi multorum vota ad firmitatem regulae retinendam, ad radicem ramos ligavi, qui sui


p.30

fragilitate a mea parva declinaverunt firmitate, id est a doctrinae recesserunt veritate. Qui enim sensum meum servaverint, sic Deo serviant, eligentes semper sibi sapientiores et religiosiores, si tamen humiles sint et misericordes. Quicumque sunt rebelles, foras exeant; quicumque sunt obedientes, ipsi fiant heredes. Haec tu observa et quicumque mei sunt ex integro; et propter unitatem et humilitatem, quamvis multi Christo vos dilatante et multiplicante sitis, ad eum, qui iuxta altare quod sanctus Aidus episcopus benedixit Deo servierit, omnes aspiciant. Idcirco et tu, si me istorum persecutio [gap: manuscript damage/extent: 1 word].

4

Haec scripsi propter incertos exitus rerum. Mei voti fuit gentes visitare, et evangelium eis a nobis praedicari, sed Fedolio modo referente eorum teporem pene meum tulit inde animum.

5

Lacrimosam tibi volui scribere epistolam; sed quia scio cor tuum, idcirco necessariis tantum allegatis, duris et ipsis arduisque, altero stilo usus sum, malens obturare quam provocare lacrimas. Foris itaque actus est sermo mitis, intus inclusus est dolor. En proruunt lacrimae, sed melius est obturare fontem; non enim fortis militis est in bello plorare. Non est hoc novum quod nobis contigit; hoc maxime cottidie praedicebamus. Quidam philosophus olim sapientior ceteris eo quod contra omnium opinionem unum Deum esse dixerit, in carcerem trusus est. Evangelia plena sunt de hac causa et inde sunt maxime conscripta; haec est enim veritas evangelii, ut veri Christi crucifixi discipuli eum sequantur cum cruce. Grande exemplum ostensum est, grande sacramentum declaratum est: Dei filius voluntarius ( oblatus est [enim] quia ipse voluit’’

(Isai. 53. 7)

) crucem ascendit ut reus, relinquens nobis, [ut scriptum est,] exemplum, ut sequamur vestigia eius.’’

(cf. 1 Pet. 2. 21)

Beatus igitur est, qui huius passionis et huius confusionis fit particeps. Inest enim ibi aliquid admirabile celatum; quod [enim] stultum Dei est sapientius est hominibus, et quod infirmum Dei est fortius hominibus est.’’

(1 Cor. 1. 25)

Mirum in modum cernitur in stultitia

p.32

sapientia innumerabilis et in infirmitate fortitudo incomparabilis. Ergo ibi absconsa sunt omnia desiderabilia refrigeria, salutis mysteria; sed dura sunt, ut pretiosa sint; obscura sunt ut paucis sint digna; paucis vero digna, quia nimis mira sunt. Itaque patienter sustineamus omnia adversa pro veritate, ut simus participes Domini passionum; si [enim] compatiamur, conregnabimus.’’

(cf. 2 Tim. 2. 12 et Rom. 8. 17)

Quid his adiciendum est nisi perseverantia? Qui [enim] perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.’’

(Matt. 10. 22)

In fine enim iudicium consistit et in exitu laus canitur. Sed ut sit perseverans, oret iugiter quisque auxilium Dei cum omni mentis humilitate; non enim, [inquit,] volentis neque currentis, sed Dei miserantis est’’

(Rom. 9. 16)

, quia maior et melior est Dei misericordia super vitam’’

(Ps. 62. 4)

, quamquam bonam, hominis; non enim digni sunt misericordia, nisi qui se miseros confitentur coram Deo et indignos se sentiunt salutis per se, nisi sola Domini misericordia de tantis periculis eripiantur. Qui licet bonorum conscii sibi sint operum, tamen iudicia Dei timentes et multa perpetrasse iniusta gementes in Dei solius pietatem humiliter confidunt; quorum timor perfectus plus placet quo plus humilitati studet; beneplacitum [enim] Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius.’’

(Ps. 146. 11)

Nullum itaque salvabit dextera sua (iuxta verbum Domini ad Iob quo iustificationem illius quibusdam potentiae experimentis quodammodo derisit dicens, Et tunc confitebor quod salvare te poterit dextera tua’’

(Iob 40. 9)

) nisi qui humiliter suam possibilitatem, et ipsam datam, exercuerit cum timore et tremore in voluntate Dei orans frequenter, Ne proicias me a facie tua’’

(Ps. 50. 13)

, et, Ne repellas me a mandatis tuis’’

(Ps. 118. 10)

, quia saepe, ut ait quidam, magnitudo virtutis quibusdam fuit occasio perditionis, qui nimirum eo quo pulchriores sunt virtutibus ab humilitatis gradu descendunt. Inde scriptum est, quo pulchrior es, descende, [surge] et dormi cum incircumcisis’’

(Ezech. 32. 19)

, acsi aliis verbis animae diceret superbae, quia tua sanctitate te elevasti in superbiam, descende inde modo et esto inter peccatores computanda, quia nihil apud me est quod cum superbia efficitur. Angusta, [vides], porta’’

(Matt. 7. 13)

est et paucis degressa perfectionis via, quae a laeva vitia, a dextera vanitatis et superbiae mala declinat. Gradiendum igitur est via regia ad civitatem Dei viventis per afflictionem carnis et contritionem cordis, per corporis laborem et spiritus humiliationem, per studium nostrum, officii rem legitimi, non meriti dignitatem et, quod his maius est, per Christi gratiam, fidem, spem et caritatem. Multa cerne pericula; cognosce causam belli, gloriae magnitudinem; fortem

p.34

non nescias hostem, et libertatem in medio arbitrii; portam intellege hostibus apertam ab aquilone; ideo et Ierusalem ab aquilone aperitur, inde illa parte observat in aquilone inimicus habitans, inde scriptum est, ab aquilone exardescunt mala super omnem terram’’

(cf. Ierem. 1. 14)

. Si tollis hostem, tollis et pugnam; si tollis pugnam, tollis et coronam—si haec sint, ubi fuerint virtus, vigilantia, fervor, patientia, fidelitas, sapientia, stabilitas, prudentia sint necesse est, si non, strages—et, ut inferam, si tollis libertatem, tollis dignitatem.

6

Ecce quibus circumdamur adversitatibus et quibus circumluimur acsi vorticum fragoribus, carissime discens, exceptis quae intrinsecus latent et intra nosmetipsos cottidie militant contra nos. Ideo in tantis periculis velle et currere, licet tuum, non est tuum; non enim sufficit virtus humana inter tantas contrarietates pervenire ad quod vult, nisi misericordia Domini et velle faciat—vota gradientis compleri et currere, et, prosperitatis lapsus et offendicula casusque contrarios evadente, cursus inoffense finiri. Quapropter mentis humilitas meriti est causa, sine auxilio enim non potest adiuvari; non meretur superbus; induratur derelictus; ingratus, non orans, indevotus est. Servus piger flagellatur in vita, contemnitur famulatio; desperatus, etiam fastidio dignus viris esse maxime reputatur. Quid ergo dicemus ad haec, o nos miseri, qui, antequam malis carere mereamur, bonis nobis blandimur et ante vitiorum depositionem perfectionem habere speramus? Totum scire cupimus; totum facere quod scimus piget, sperantes dicta pro factis rependere posse. Forsan hoc hic; nam illic non posse manifestum est ante Deum, quia ibi non qui dixerit sed qui fecerit’’

(cf. Matt. 7. 21)

salvus erit.

7

Nunc mihi scribenti nuntius supervenit, narrans mihi navem parari, qua invitus vehar in meam regionem; sed si fugiero, nullus vetat custos; nam hoc videntur velle, ut ego fugiam. Si in mare proiciar more Ionae, qui et ipse in hebraeo columba dicitur, orate, ut vice ceti sit quidam felici revocans remigio tutus celator, qui Ionam vestrum terrae reddat optatae.

8

Sed iam nunc finem epistula pergaminae sumere cogitur, licet materiae magnitudine protendi longius compellatur; amor non tenet ordinem, inde missa confusa est. Totum dicere volui in brevi, totum non potui. Quae volui scribere, nolui pro diversitate voluntatum. Voluntas


p.36

mea forte lenocinio non caret, fiat voluntas Dei per omnia; ille si voluerit, votum scit meum. Vos videte conscientias vestras, si puriores et sanctiores sunt me absente; nolite me quaerere per amorem, sed per necessitatem tantum. Non sitis occasione hac destitutiores, neque hac separatione libertatem quaeratis quae vos in servitutem vitiorum redigat. Meus est, qui amat unitatem; non est meus, qui separat; Qui [enim] non congregat, [ait Dominus,] mecum, dispergit.’’

(Luc. 11. 23)

Alioquin si videatis perfectionem a vobis plus elongari quam ante, et me sors a vobis separaverit, et non sufficiat Attala ad gubernationem vestram; quia fratres vestri hic in vicinia Brittonum sunt, vos totos insimul adunate in una parte, quae melior sit, quo facilius contra vitia et insidias diaboli dimicetis; et quem toti elegeritis, interim vobis praesit, quia, si mihi liberum sit, Deo volente, pertinebit mihi de vobis. Si vero vobis placent loca et Deus illic vobiscum aedificat, crescite [ibi cum benedictione] in mille millia.’’

(Gen. 24. 60)

Orate pro me, viscera mea, ut Deo vivam.