Corpus of Electronic Texts Edition
Letters of Columbanus (Author: Columbanus Hibernus)

Epistula 3

Epistula III

Domino sancto et in Christo apostolico Patri, N. Papae, Columba peccator in Christo Salutem.

1

Iam diu omnes sedi apostolicae praesidentes dulcissimos omnibus praesules fidelibus ac merito apostolici honoris reverendissimos patres visitare spiritu et consolare cupiens, nunc usque votis pro diversis huius aevi fragoribus et tumultuosis gentium seditionibus interiacentium, acsi marina trabe interclusus, satisfacere non potui, insuavi scilicet intransmeabilique non tam tithis visibilis quam intelligibilis dorso, quod optime nostis, opposito. Idcirco semel et bis satanas impedivit portitores nostrorum ad beatae memoriae papam conscriptorum Gregorium olim apicum in subiectis positorum, qui tibi quoque offerendi discutiendique a nostra transmittuntur vilitate non tam superba, ut per verba demonstratur,


p.24

diabolica praesumptione, quam nostrae regionis ritus observantiaeque verae computationis necessaria probatione, dum non eosdem terminos scandunt libri nostrae provinciae et istorum liber Gallorum, qui a nostris viris non recipitur per duo loca magistri, sicut in epistolis nostrae parvitatis, quantum potuimus, ad supradictum beatum papam, licet praesumptuose, indicare pro viribus studuimus. Itaque ne, si eadem iterarem ad te quoque scribendo, fastidium potius generarem quam ingenium probare utrorumque auctorum tibi ut decet reserarem; cum salutationum condignis officiis preces tantum ad te per dominum nostrum Iesum Christum et spiritum sanctum et per unitatem fidei nostrae, quae invicem est, qua unum patrem nostrum qui est in caelis, ex quo omnia’’

(cf. Matt. 6. 9)

, et unum redemptorem nostrum, filium Dei, per quem omnia’’

(cf. Rom. 11. 36)

, et unum spiritum sanctum, in quo omnia’’

(cf. Rom. 11. 36)

, corde credimus et ore confitemur unum Deum esse in trinitate et trinitatem in unitate, unamquamque scilicet personam plenum dominum et totas tres personas unum dominum, fundimus, ut nobis peregrinis laborantibus tuae pium sententiae solatium praestes, quo si non contra fidem est nostrorum traditionem robores seniorum, quo ritum Paschae sicut accepimus a maioribus observare per tuum possimus iudicium in nostra peregrinatione. Constat enim nos in nostra esse patria, dum nullas istorum suscipimus regulas Gallorum, sed in desertis sedentes, nulli molesti, cum nostrorum regulis manemus seniorum, pro quibus defendendis sive ad vos, ut dixi, apostolicos patres, sive ad istos nostros vicinos fratres, nostros in Christo patres, scripsimus istas quas haec cartula tibi commendat epistulas, ut quia, dum meritis satisfacere non potuimus, utpote tumultuantibus potius quam ratiocinantibus, vestrae mature punctum auctoritatis postulamus, cum iudicio inter istos possimus vivere cum ecclesiasticae pace unitatis, sicut sancti patres, Polycarpus scilicet et papa Anicetus, sine scandalo fidei, immo cum integra caritate perseverantes—unusquisque quod accepit servans et in quo vocatus est permanens’’

(cf. 1 Cor. 7. 20)

—docuerunt.

2

Vale, dulcissime in Christo papa, memor nostri et in sanctis orationibus iuxta sanctorum cineres et in piissimis sanctionibus iuxta Constantinopolitanae synodi centum quinquaginta auctores, ecclesias Dei in barbaris gentibus constitutas suis vivere legibus’’

(cf. Constant. I, can. 2)

, sicut edoctas a patribus, iudicantes.


p.26