Cottidianae experientiae ratiocinationibus humanae vitae miseria collecta, ac divinis simul territi oraculis, temerarie licet, parvitatem ingenioli nostri in superioribus iam diu ostendimus; et licet forte superflua aliis videatur ista nostra loquacitas, a nobis tamen opportune nobis sermo ortus esse ducitur; non enim tam alienam quam propriam excitare
Ioann. 7. 37
Quid bibatis, intellegite. Dicat vobis Isaias, dicat vobis Fons ipse, Me autem dereliquerunt Fontem aquae vivae, dicit Dominus.Ierem. 2. 13
Dominus ergo ipse Deus noster Iesus Christus est Fons vitae, et ideo invitat nos ad se Fontem, ut illum bibamus. Bibit eum qui amat, bibit qui Dei verbo satiatur, qui satis diligit, satis desiderat, bibit qui sapientiae amore flagrat. Avide ergo nos gentes bibamus quod Iudaei dereliquerunt. De nobis enim cum gentibus forte dictum est, Praecidit in stupore mentis, capita potentium movebuntur, nec adaperientes maxillas suas, quasi pauper edens in absconso;cf. Habac. 3. 14
et quasi de nobis quoque cum perfectis quibusque de quibus hoc scriptum est diceretur, aperiamus, tamquam panem illum qui de caelo descendit edendo, interioris hominis nostri maxillas, ut edaciter edamus et quodammodo velociter, ne nos quis videat, quasi in absconso comedamus. Ut panem ergo edamus, ut fontem bibamus eundem Dominum nostrum Iesum Christum, qui seipsum nobis quasi sumendum Panem [dicit] vivum, qui dat vitam huic mundo,Ioann. 6. 33
seque similiter fontem demonstrans ait, Qui sitit, veniat ad me et bibat,Ioann. 7. 37
de quo fonte et propheta dicit, Quoniam apud te est fons vitae.Ps. 35. 9
Videte unde iste fons manat; inde enim unde et panis descendit; quia idem est qui Panis et Fons, Filius unicus, Deus noster Christus Dominus, quem semper esurire debemus. Licet eum edamus amando, devoremus licet desiderando, adhuc eum quasi esurientes desideremus. Simili modo ut fontem, eum semper dilectionis nimietate bibamus, eum semper desiderii plenitudine bibamus, et suavitate quadam eius dulcedinis delectemur. Dulcis enim est et suavis Dominus; licet eum edamus et bibamus, tamen semper esuriamus et sitiamus, quia cibus noster et
Isa. 55. 1
sitientium enim est, non saturantium, iste fons, et ideo esurientes et sitientes quos alibi beatificavit ad se vocat, quibus numquam bibere satis est, sed quanto plus hauserint tanto plus sitient. Merito, fratres, Fons sapientiae verbum Dei in excelsisEcclus. 1. 5
a nobis desiderandus, quaerendus, semper amandus sit, in quo sunt, iuxta apostoli dictum, Omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi,Coloss. 2. 3
quos haurire vocat qui sitiunt. Si sitis bibe fontem vitae; si esuris ede panem vitae. Beati qui esuriunt hunc panem et sitiunt hunc fontem; semper enim edentes et bibentes adhuc edere et bibere desiderant. Dulce enim nimis est, quod semper editur et bibitur, et semper esuritur et sititur, semper gustatur et semper desideratur; unde rex propheta dicit, Gustate et videte quam dulcis est, quam suavis est Dominus.Ps. 33. 8
Propterea, fratres, vocationem hanc sequamur, qua ad vitae fontem vocamur a Vita qui est Fons, non solum aquae vivae sed et fons aeternae vitae, fons lucis, idem et fons luminis; ab illo enim haec omnia sunt, sapientia et vita et lux aeterna. Auctor vitae fons vitae est, lucis creator, fons luminis est; et ideo contemptis his quae videntur, transcenso saeculo, in superioribus caelorum fontem luminis, fontem vitae, fontem aquae vivae, ut rationabiles et sagacissimi pisces quaeramus, ut ibi bibamus Aquam [vivam et] salientem in vitam aeternam.Ioann. 4. 14
Utinam me illuc dignares adsciscere ad illum fontem, Deus misericors, pie Domine, ut ibi et ego cum sitientibus tuis vivam undam vivi fontis aquae vivae biberem, cuius nimia dulcedine delectatus sursum semper ei haererem et dicerem, Quam dulcis est fons aquae vivae, cuius non deficit Aqua saliens in vitam aeternam.
Ioann. 4. 14
O Domine, tu es ipse iste fons semper et semper desiderandus, semper licet et semper hauriendus. Nobis semper Da, Domine [Christe,] hanc aquam,Ioann. 4. 15
ut sit in nobis quoque fons Aquae [vivae et] salientis in vitam aeternam.Ioann. 4. 14
Magna quidem posco, quis nesciat? Sed tu, Rex gloriae, magna donare nosti et magna promisisti; nihil te maius, et te nobis donasti, te pro nobis dedisti. Unde teCant. 1. 6
quoniam vulnerata caritate ego sum. Opto illa vulnera in me sint, Domine. Beata talis anima, quae caritate sic vulneratur; talis fontem quaerit, talis bibit, semper tamen sitit bibendo, semper haurit desiderando, quae semper bibit sitiendo; sic semper quaerit amando quae sanatur vulnerando; quo salutari vulnere animae nostrae interiora Deus et Dominus noster Iesus Christus, pius ille et salutaris medicus vulnerare dignetur, cui cum Patre et cum Spiritu Sancto unitas est in saecula saeculorum.