Corpus of Electronic Texts Edition
Sermons of Columbanus (Author: Columbanus Hibernus)

Sermon 12

Instructio XII. De Compunctione

1

Compunctionis necessariae insinuationem superioribus sermocinationibus utcumque suggerere tentavimus, et quasi soliloquiis, proprii licet, omnis tamen cordis ignaviam suscitare voluimus. Sed quia fidei paupertas et carnis voluntas cum mundi cupiditatibus haec castigationum documenta tepide audiens contemnit, persaepe eadem iteranda sunt; si enim fides dubia non esset, vel unum de supra dictis divini oraculi testimoniis abunde sufficeret. Credunt ergo et non credunt qui audita neglegunt; alioquin si tibi hodie, ut ait quidam, diceretur quod


p.112

iudex saeculi huius vult te crastino vivum exurere, quid, rogo, tibi sollicitudinis, quid timoris immineret? Et his auditis, si esset tibi unius diei spatium liberum, quanta faceres, quomodo adclinares, et pcr quos discurreres, quam humilis et quam lugens et sordidus oberrares? Nonne effunderes omnem pecuniam tuam in eos quorum intercessione evadere posse te crederes? Nonne omnia bona tua [faceres] redemptionem animae’’

cf. Prov. 13. 8

tuae et nihil reservares, licet parcus et avarus esses, sed omnia disperderes, omnia donares pro vita tua? Et si aliquis te retardare aut impedire tentaverit nonne diceres, Pereant omnia pro salute mea, nec quicquam remaneat; tantum ut vivam? Hoc quare faceres? Quia non dubitares quod cras iuxta severissimi iudicis sententiam arderes. Hic vero dubitas quod quam cito futurum sit ignoras; non nescis tamen futurum, licet neglegis. Expergiscendum ergo est, vigilandum est, orandum est, iuxta Salvatoris nostri Iesu Christi Dei nostri praeceptum dicentis, Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos dies illa repentina; tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. Vigilate itaque omni tempore, ut digni habeamini effugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis.’’

Luc. 21. 34-36

2

Si haec audimus et credimus, fidem nostram vigilantia nostra ostendet, ac discussis squalentibus atque torpentibus mortiferi teporis torporibus, sensus nostros Domini Salvatoris sententia vibret, ut omnibus curis mortalibus depositis parati semper simus, exspectantes scilicet ultimi dici adventum, quo aut poena aut gloria nos suscipiet; acuatque animorum nostrorum acies supra dictus Domini sermo, quo nos vigilantes et orantes iugiter esse docuit, ut non simus quasi credentes et non credentes, et quasi audientes et non audientes; et Dei pii et boni ineffabilem misericordiam de profundo cordis nostri per Iesum Christum Filium suum infatigabiliter deprecemur, rogemus, oremus, ut ita nobis suam dilectionem inspirare dignetur, ut nos ei in aeternum coniungat, inseparabiliter conglutinet, humo elevet, caelo societ interim sensus nostros quamdiu simus in hoc mortis corpore’’

cf. Rom. 7. 24

constituti; atque sic eius adventum sine querela exspectemus, quo ei cum apparuerit cum gaudio et magna caritatis fiducia placentes occurramus. Quam beati, quam felices Servi illi, quos cum venerit Dominus inveniet vigilantes!’’

Luc. 12. 37

Beata vigilia, qua ad Deum universitatis auctorem, omnia implentem et omnia excedentem, vigilatur! Utinam me quoque, vilem licet, suum tamen servulum, ita dignaretur de somno inertiae excitare, ita illo divinae caritatis

p.114

igne accendere, quo supra sidera exardesceret suae caritatis flamma, suae nimiac dilectionis desiderium, semperque divinus ignis intra me arderet. Utinam illud lignum haberem, quo ille ignis iugiter aleretur, pasceretur, succenderetur, et illa flamma nutriretur, quae exstingui nesciret, et augeri non nesciret. Utinam talis essem meriti, ut mea lucerna semper nocte in templo Domini mei arderet, ut omnibus domum Dei mei intrantibus luceret.

3

Domine, da mihi, rogo te, in nomine Iesu Christi Filii tui, Dei mei, illam quae nescit cadere caritatem, ut mea lucerna accendi sciat, exstingui nesciat, mihi ardeat, aliis luceat. Tu, Christe, lucernas nostras accendere digneris, dulcissime nobis Salvator noster, quo perpetuae luceant in templo tuo, ac perenne lumen a te perenni lumine accipiant, ut tenebrae nostrae illuminentur, mundi autem tenebrae a nobis fugentur. Sic lumen tuum meae largiaris, rogo, Iesu mi, lucernae, ut illius luce illa sancta sanctorum mihi appareant, quae te aeternum Pontificem aeternorum in antibus magni illius tui templi illic intrantem habeant, quo te iugiter tantummodo videam, aspiciam, desiderem, tantum te amans conspiciam ac coram te mea semper lucerna luceat, ardeat. Tuum sit, quaeso, te nobis pulsantibus monstrare, amantissime Salvator, ut te intelligentes, tantum te amemus, te solum amemus, te solum desideremus, te solum meditemur die ac nocte, semper te cogitemus; et in tantum nobis tuum inspirare digneris amorem, quantum te amari Deum decet ac diligi; ut omnia interiora nostra tua occupet dilectio, totosque nos tuus possideat amor, totos nostros sensus tua impleat caritas, ut praeter te aliud amare nesciamus, qui sempiternus es; quo tanta caritas aquis multis huius aeris et huius terrae et huius maris exstingui in nobis nequeat, iuxta illud, Et aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem;’’

Cant. 8. 7

quod in nobis quoque compleri vel ex parte possit, te donante Domino nostro Iesu Christo, cui gloria in saecula saeculorum.

Amen.