Corpus of Electronic Texts Edition
Sermons of Columbanus (Author: Columbanus Hibernus)

Sermon 11

Instructio XI. De Disciplina

1

Moyses in lege scripsit, Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam.’’

Gen. 1. 26

Considerate, quaeso, dicti huius dignitatem; Deus omnipotens, invisibilis, incomprehensibilis, inenarrabilis, inaestimabilis de limo hominem fingens, imaginis suae dignitate nobilitavit. Quid homini ad Deum? Quid humus spiritui? Deus [enim] spiritus est.’’

Ioann. 4. 24

Grandis dignatio, quod Deus suae aeternitatis imaginem et morum suorum similitudinem homini donavit. Magna dignitas homini Dei similitudo, si conservetur; sed grandis iterum damnatio Dei imaginis violatio. Quod enim accepit de flatu Dei, si in contrarium depravaverit usum, et beneficium naturae contaminaverit, tunc Dei similitudinem corrumpit, et quantum in se est delet; si autem animae insitis virtutibus usus fuerit in rectum, tunc Deo erit similis. Quascumque ergo Deus in nobis in prima nostra conditione virtutes seminavit, ipsas ei reddere nos praeceptis docuit. Hoc est primum, Diligere ex toto corde Dominum nostrum,’’

Matt. 22. 37

Quia ipse prior dilexit nos’’

Ioann. 4. 10

ab initio et antequam essemus. Dei enim dilectio imaginis eius renovatio. Deum autem diligit qui eius mandata custodit; dixit enim, Si diligitis me, mandata mea servate.’’

Ioann. 14. 15

Hoc est mandatum eius, dilectio invicem, iuxta illud, Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, sicut et ego dilexi vos.’’

Ioann. 15. 12

Dilectio autem vera Non verbo [est tantum,] sed opere et veritate.’’

Ioann. 3. 18

Reddamus itaque Deo nostro, Patri nostro, suam imaginem inviolatam in sanctitate, quia ille sanctus est, iuxta illud, Sancti estote, quia ego sanctus sum;’’

Lev. II. 44

in caritate, quia caritas est, iuxta illud Ioannis, Deus caritas est;’’

Ioann. 4. 8

in pietate et veritate, quia ille pius est et verax.


p.108

2

Ne simus alienae imaginis pictores; tyrannicae enim imaginis pictor est qui ferus est, qui iracundus est, qui superbus est. Sicut enim falsa scientia detegitur, sic falsa etiam imago umbrata deprehenditur. Divisa est enim veritas a falsitate, iustitia ab iniquitate, caritas a malignitate, diligentia a securitate, aequitas a pravitate, dilectio a simulatione, et utraque imagines quasdam in nobis pingunt sibi invicem contrarias. Pietas enim et impietas, pax et discordia, contraria sibi sunt. Ne forte itaque nobis tyrannicas introducamus imagines, Christus in nobis suam pingat imaginem, quippe dicendo, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis.’’

Ioann. 14. 27

Sed quid prodest quod scimus quia pax bona est, si non bene servetur? Solet enim optimum quodque fragilissimum fieri, et pretiosa quaeque maiori cautela et diligentiori custodia indigent; nimium enim fragile est quod levi sermone perditur et minima fratris laesione deperit. Nullum non laedis quando ei adularis; et nulli blandiris quando eum despicis. Dic enim Fatue, [et pacem violasti, et] reus factus es gehennae.’’

Matt. 5. 22

Cavendum est itaque dilectionem fraternam studentibus complere loqui ut libet et pro animi motu linguam movere, dum non solum de iniuriosis sed etiam De otiosis sermonibus rationem reddemus.’’

Matt. 12. 36

Quapropter studendum est in multis sermonibus non immorari, sed necessaria quaeque proloqui. Nihil enim suavius est hominibus, quam aliena loqui et aliena curare, et otiosa passim verba proferre, et de absentibus detrahere; et ideo qui non possunt dicere, Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut possim sustinere eum qui lassus est verbo,’’

Isa. 50. 4

taceant, et si quid dicant pacificum sit. Quamvis enim sapiens, minus paucis offendit sermonibus quam multis; quando enim unusquisque mentitur, maledicit, detrahit, seipsum proprio mucrone iugulat. Quid autem aliud nobis inimici optassent, nisi ut nostris armis propriis succumberemus? Noli detrahere, [ait Scriptura,] ne eradiceris.’’

Ps. 36. 8-9

Vide quid laboratur in operibus impietatis; habitatio et plantatio, quam vix magnis ac diurnis laboribus plantamus, uno detractionis verbo eradicatur, et quod longo labore vix queat stabiliri, unius sermonis impetu subruitur. Caveat ergo unusquisque, ne sua radix de terra viventium pro odii detractione eradicetur.

p.110

Nullus enim umquam detrahit ei quem diligit; detractio enim odii primogenitus est, et ideo talis patris filius merito eradicandus est.

3

Periculosa habitatio, carissimi, in qua ista non vitantur. Si enim, [ut ait apostolus,] invicem invidetis et invicem mordetis, [invicem detrahitis, dico,] videte ne ab invicem consumamini.’’

Gal. 5. 15

Si enim Qui non diligit in morte est,’’

1 Ioann. 3. 14

ubi erit qui detrahit? Lacrimis in his opus magis quam verbis est. Quid enim diligentius, quidve abundantius lex Dei mandavit quam dilectionem? Et raro invenis quemquam sic facientem. Quid dicemus pro excusatione? Numquid possumus dicere, laboriosum est, durum est? Non est labor dilectio; plus suave est, plus medicale est, plus salubre est cordi dilectio. Si enim vitiis languidum non fuerit cor, ipsius sanitas dilectio est, et quod Deo carum sit; nihil autem Deo plus carum est quam dilectio, spiritalis maxime, cum suae legis et omnium mandatorum suorum summa sit iuxta illud apostoli, Qui autem diligit proximum, legem implevit.’’

Rom. 13. 8

Qui vero legem implevit studio dilectionis habet vitam aeternam, sicut et Ioannes dicit, Fratres, scimus quoniam de morte ad vitam transivimus, quia diligimus fratres; qui enim non diligit in morte est. Si quis autem odit, homicida est. Scitis autem quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem.’’

1 Ioann. 3. 14-15

Aut ergo nihil agendum est nisi dilectio, aut nihil sperandum est nisi poena; Plenitudo enim legis caritas,’’

Rom. 13. 10

quam nobis ille pius abundanter inspirare dignetur Dominus noster et Salvator Iesus Christus, qui dignatus est dari pacis conditor et caritatis Deus, cui gloria in saecula saeculorum.

Amen.