Corpus of Electronic Texts Edition
Sermons of Columbanus (Author: Columbanus Hibernus)

Sermon 10

Instructio X

1

Multum nobis de fine, fratres carissimi, timorem Dominus in superioribus per Evangelium et Paulum incussit. Quod nobis post haec tam tremenda divini canonis testimonia refugium est? Quibus lacrimis, quantis suspiriis opus est? Qualibus compunctionibus durum et lapideum cor conterendum est, ut iram iudicis tantam effugere possimus? Quam universitatis creator Deus ac Dominus noster per se ac apostolum prophetasque minatur, qui easdem minas non tacent dicendo, Ecce dies Domini venit ardens ut clibanus, et exuret eos; et erunt omnes alienigenae et omnes qui faciunt iniquitatem, ut stipula; et incendet eos dies illa quae venit, dicit Dominus omnipotens, et non relinquetur radix et germen.’’

Matt. 4. 1

Similiter et alias dicit propheta, Ecce venit Dominus omnipotens, et quis sustinebit diem adventus eius? Aut quis supportabit conspectum eius? Quia ipse ingredietur ut ignis conflatorii.’’

Mal. 3. 1-2

Sed et Esaias dicit, Ecce dies Domini veniet insanabilis, dies irae et furoris, dies nubis et nebulae,’’

Isa. 13. 9 et Sophon. 1. 15

et paulo post, Caelum enim quatietur et terra movebitur a fundamentis suis, propter furorem irae Domini sabaoth in die, qua supervenerit furor eius;’’

Isa. 13. 13

et iterum dicit,

p.102

Movebuntur fundamenta terrae, perturbatione perturbabitur terra, stupore stupebit terra, inclinatione inclinabitur terra, et commotione commovebitur terra; sicut ebrius et crapulatus excutietur.’’

Isa. 24. 18-20

Asaph quoque similia loquitur, Deus manifeste veniet, Deus noster et non silebit; ignis in conspectu eius ardebit et in circuitu eius tempestas valida.’’

Ps. 49. 3

Et David consona huic loquitur dicens, Ignis ante ipsum ardebit, et inflammabit in circuitu inimicos eius.’’

Ps. 96. 3

2

Post haec, inquam, tam tremenda Veteris et Novi Testamenti praeconia, e quibus heri et hodie pauca commemoravimus, qua satisfactione iram tanti iudicis evadere possimus, videamus. Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi meminisse debemus dicentis, Qui vult animam suam salvam facere, perdet eam; nam qui perdiderit animam suam propter me, inveniet illam.’’

Matt. 16. 25

Perdendum ergo est libenter quicquid diligimus praeter Christum pro Christo; vita primum qua corpus animae societate vivificatur, si ita necesse sit, pro Christo martyrizantibus perdatur; aut si talis beatitudinis desit occasio, non tamen voluntatum deerit mortificatio, Ut qui vivit, non sibi vivat, sed ei qui pro ipso mortuus est.’’

Cor. 5. 15

Vivamus ergo ei qui cum moritur pro nobis Vita est; nosque nobis moriamur ut Christo vivamus; ei enim vivere non possumus nisi nobis ante, hoc est, nostris voluntatibus moriamur. Christi simus, non nostri; Non enim sumus nostri, empti enim sumus pretio magno,’’

Cor. 6. 19-20

et vere magno, quando Dominus pro servo, Rex pro ministro, Deus pro homine datur. Quid debemus nos reddere, si Creator universitatis immerito pro nobis impiis, creatura tamen sua, mortuus est? Putasne non debeas mori peccato? Certe debes. Moriamur ergo, moriamur pro vita, quia Vita moritur pro mortuis, ut cum Paulo dicere possimus, Vivo ego, iam non ego, vivit vero in me Christus,’’

Gal. 2. 20

ille qui pro me mortuus est; electorum enim est ista vox. Nullus autem potest sibimet mori, nisi Christus in illo vivat; si autem Christus in illo sit, sibimet vivere non potest. Vive in Christo, ut Christus in te.

3

Sed quaeris quomodo sensus vivat in illo, ut te doceat tibimet mori et Christo vivere, vel, ut verius dicendum est, tibi vivere; qui enim moritur pro Christo ipse vivit, et qui sibi vivit moritur. Mortalis est enim, si voluntatibus suis vivit iuxta illud apostoli, Si enim secundum carnem vixeritis moriemini.’’

Rom. 8. 13

Videtis ergo, carissimi, quia in alienis habitamus, dum vel vita nostra non est nostra, et non nobis vivere debemus, et grandis violentia est per laborem quaerere, et per studium habere, quod natura vitiata non servaverit. Sed tamen arbitri electionem, amissa licet beatitudine, non amisit. Inde nunc Per vim et violentiam regnum rapimus

p.104

caelorum,’’

sq. cf. Matt. 11. 12

et illud quodammodo quasi inter medias hostium manus e medio agonis campo, et ceu certaminis sanguineo solo, abstrahimus, dum non solum ab adversariis, sed a nobis ipsis durius impugnamur, dum unusquisque male seipsum diligit, et in eo quo diligit seipsum nocet; ille enim bene diligit, qui seipsum salubriter odit, hoc est, affligit; qui vero suis adversariis consentit, non recte se diligere dicitur. Grandis ergo miseria est, qui seipsum nocens non sentit. Cum enim ipse sibi homo contrarius est, non est omnium sic illum pacare ut vere quis seipsum diligat. Pugnandum ergo hic est et certandum cum vitiis nostris, ut alibi coronemur.’’

cf. Hieron. Epist. xxii. 3

Tempus enim hoc tempus belli est; ideo enim nemo putet securitatem in bello, quia nullus dormit in bello et nullus securus ingreditur aciem. Acies itaque nobis dirigenda est contra omne vitiosum, voluptuosum, male blandum. Sufficit autem pugnantibus adversarios vincere; si teipsum viceris, omnium victor es; si vero tui victor proprius es, tibi mortuus, Deo vivus comprobaris; quando autem mortuum audis, qua audacia intraturus es ad iudicium Christi! Suae causae advocatum et sui desiderii suggestorem et sui contemptus ultorem unusquisque pro Christo martyrizans se ipsum facit. Si enim vere Christi crucem assumpsisset, nihil ei horum licere animadverteret, quia et Christus in hoc exemplum dedit, ut nullus quod suum est quaerat, dicendo, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis,’’

Matt. 26. 39

et Descendi non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit.’’

Ioann. 6. 38

4

Se unusquisque consideret, ne liber et vivus in loco servi et crucifixi inveniatur, et Unusquisque in quo vocatus est in eo permaneat apud Deum,’’

Cor. 7. 20

et sicut apostolus dixit, Sive liber, sive subiectus,’’

1 Cor. 12. 13

sub iugo humilitatis quasi servi in Christo sint. Contra se ergo unusquisque nostrum, carissimi, veniat; nam si non contra nosmetipsos sed contra fratres veniamus, et si loquamur ut libet, non est vera sed falsa religio nostra. Nihil itaque liberum in servis Christi esse debet, et nihil altum in Christi esse humilitate oportet. Non simus ergo superbi, non simus protervi, non liberi; sed simus humiles, lenes, affabiles, communes, ut Rex humilis, altus tamen, in nobis Christus regnet. Sed ut hanc salubrem mortem quadam spei suavitate diligamus, finem eius audiamus. Quis enim revera felicior est illo cuius mors vita est, cuius vita Christus est, et Salvator merces est, cui caelum humiliatur et paradisus patet, cui terra caelestis et infernus clusus est, cui ianua aperitur et vita non finitur, cui Deus pater et angelus minister, qui de brevi longum, de misero beatum, de caduco aeternum, de tristi laetum, de humili excelsum, de terra caelum, de mortali Deum felici commercio acquirit? Si itaque

p.106

praesentia despiciamus et futura solummodo quaeramus, haec omnia supra dicta in melius commutamus. Sed si, quod absit, potiora inferioribus postponamus, utraquc sinc dubio perdemus. Quamobrem sic cum Iesu vitam quaeramus, ut mortificationem eius ante in nobis habeamus; quod nobis Deus Christus praestare dignetur, qui cum Patre semper et Spiritu Sancto est unus Deus in saecula saeculorum.

Amen.