Adhuc de fine dicamus, fratres carissimi; finis enim viae nostrae, ut diximus, nostra patria est. Sed quia alii hic patriam possidentes, illic finem viae in patria non habebunt, sed de via in viam vadunt, id est, de poena in poenam animo remordente mutabuntur, et requiem non habebunt: ideo viae, id est, vitae illorum finis patria non est, sed poena, non est requies, sed inquietudo. Iustorum autem vitae finis est vita aeterna, requies, pax perennis, patria caelestis, aeternitas beata, laetitia infinita. Diversus itaque finis viae humanae vitae est, quia licet fragilitate et volubilitate lubrica et incerta fugacitate via vitae humanae similis,
1 Cor. 3. 13
Videte ordinem miserae humanae vitae de terra, super terram, in terram, a terra in ignem, de igne in iudicium, de iudicio aut in gehennam aut in vitam; de terra enim creatus es, terram calcas, in terram ibis, a terra surges, in igne probaberis, iudicium exspectabis, aeternum aut post haec supplicium aut regnum possidebis; quia illic Oportet nos, [ut ait apostolus,] manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum sive malum;2 Cor. 5. 10
quam rem etiam Dominus in Evangelio denuntiat, Filius hominis venturus est in gloria sua, et tunc reddet unicuique secundum opera sua.Matt. 16. 27
Expavescite, quaeso, dictorum pondus, et cum timore et tremore suspecta semper mente illum tremendum divini iudicii adventum indesinenter cogitate, ubi ante illud tribunal Christi iudicis horrificum, uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit,1 Cor. 3. 13
et propria uniuscuiusque corporis, sive bonum sive malum, quisque ut gessit referet,cf. 2 Cor. 5. 10
et ubi Filius hominis veniens unicuique secundum opera sua reddet.cf. Matt. 16. 27
Satis tremenda sententia est, fratres, quia non dixit, secundum misericordiam suam, sed secundum opera sua unicuique reddet;
cf. Matt. 16. 27
hic enim misericors, illic iustus iudex. Idcirco timendum est, tremendum nobis est multum, qui haec legimus et audimus, carissimi, quando Deo praedicante cognoscimus iuxta opera sua unicuiquecf. Matt. 16. 27
reddendum esse. Quid durius dicere potuit? Quid spei reliquit humanae? Quis enim potest per ignem iustificari et iudicis misericordia non egere, qui in corpore peccaticf. Rom. 6. 6
habitat? Quis, rogo, humani generis carnem gestans haec non timeat, quibus nos omnes manifestandos et quodammodo assignandos esse ante tribunal Christi, et ibi opera nostra per ignem probanda praedicatur? Cum dolore pro perditis dicendum est, Ut quid limus sensum accipit? quare sensus factus est de pulvere? Qui de terra creati, paululum super eam stantes, in eamdem paulo post intraturi, eadem nos iterum iussu Dei reddente ac proiciente, novissime per ignem probabimur, ut