Corpus of Electronic Texts Edition
Sermons of Columbanus (Author: Columbanus Hibernus)

Sermon 8

Instructio VIII

1

Ecce nunc de fine viae dicendum est; iam enim diximus viam esse humanam vitam, et quam sit dubia et incerta, et non esse quod est, umbrae similitudine monstravimus; similiter, quam improvisa et quam caeca est ante diximus; de fine vero vitae nostrae, Spiritu Sancto nos adiuvante, noster sermo producendus est. Viatorum est festinare ad patriam, eorum similiter est in via sollicitudo, in patria securitas. Festinemus ergo ad patriam, qui in via sumus; tota enim vita nostra quasi iter unius diei est. Primum nobis est nihil hic amare; sed susum amemus, susum desideremus, susum sapiamus, susum quaeramus patriam; ibi enim patria ubi Pater noster est. Patriam ergo non habemus in terra, quia Pater noster in caelis est.’’

Matt. 6. 9

Etenim si potestatis virtute et deitatis magnitudine ubique est, quam mare profundior, terra stabilior, mundo latior, aere purior, caelo altior, sole clarior est; in caelis tamen manifeste est, in quibus panis angelorum’’

cf. Ps. 77. 25

est, qui ut domestici beatam caeli primi regiam incolunt, et Dei fruuntur conspectu. Sed quia inconspicabilis Dei naturam sinceram natura infirmior ferre non poterat, ideo Deus pius, intra quem omnia et extra quem nihil,’’

cf. Hil. Pictav. de Trin. ii 6

primam regionem cognitionis suae quam primo caelo inclusit, quod aquis elevatis temperavit, supernis virtutibus deputavit; nisi enim illa primi caeli natura supra dictis aquis temperaretur, superni Dei accensa virtute, nequaquam ab inferioribus esset patienda naturis; ac sic omnibus ubique praesens, inconspicabilis Deus est. Plus enim est quam totus conspici queat, et plus omnibus, qui omnia ex nihilo creavit; et ideo cum videtur invisibilis est, quia quis sit et quantus sit sibi soli notus est. Pulsemus tamen illum, quia unicuique pro merito puritatis notus adest, invisibilis licet, inaestimabilis licet, Deus Trinitas. Pulsemus, inquam, vel hic, ut illuc vel familiarius intremus, vel manifestius intellegamus, et nos in via cantantes dicamus, Post te in odorem unguentorum tuorum curremus,’’

Cant. 1. 3

et, Post te adhaesit anima mea,’’

Ps. 62. 8

et Trahe me post te;’’

Cant. 1. 3

ut cum his canticis mundum festinanter transeamus, ac de supernis gubernati praesentia neglegamus, et de caelestibus semper cogitantes terrena despiciamus; nisi enim caelestibus desideriis impatientius inhiemus, terrenis necesse est haerebimus.


p.96

2

Occupemus itaque nos divinis, ne forte humanis, et quasi peregrini semper patriam suspiremus, semper patriam desideremus; finis enim viae semper viatoribus optabilis et desiderabilis est, et ideo quia sumus mundi viatores et peregrini, de fine viae, id est, vitae nostrae semper cogitemus, viae enim finis nostrae patria nostra est. Sed ibi omnes saeculi itinerantes pro meritis diversa sortiuntur; et boni viatores in patria requiescunt, mali vero de ea peribunt; multi enim patriam veram perdunt, quia plus viam diligunt. Non plus viam nos quam patriam diligamus, ne aeternam patriam perdamus; talem enim habemus patriam, quam amare debemus. Duret igitur apud nos ista definitio, ut sic vivamus in via ut viatores, ut peregrini, ut hospites mundi, nullis haerentes cupiditatibus, nullis terrenis inhiantes desideriis, sed caelestibus et spiritalibus formis animos nostros repleamus, virtute et opere psallentes, Quando veniam et parebo ante faciem Dei mei? Sitivit [enim] anima mea Deum fortem vivum,’’

Ps. 41. 2

et, Anima mea sicut terra sine aqua tibi,’’

Ps. 142. 6

et cum Paulo dicentes, Cupio dissolvi et esse cum Christo,’’

Phil. 1. 23

sciamus nos licet peregrinos a Domino quamdiu sumus in corpore,’’

cf. 2 Cor. 5. 6

praesentes tamen esse oculis Dei. Quapropter omnii ignavia calcata, et omni deposito tepore, nitamur ei qui ubique praesens est placere, ut cum bona conscientia de via huius saeculi ad beatam patriam nostri Patris aeternam aeterni transire feliciter possimus, de praesentibus ad absentia, de tristibus ad laeta, de caducis ad aeterna, de terrenis ad caelestia, de regione mortis ad regionem vivorum, ubi facie ad faciem caelestia videbimus, et Regem regum recto regimine regna regentem Dominum nostrum Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum.

Amen.