Corpus of Electronic Texts Edition
Sermons of Columbanus (Author: Columbanus Hibernus)

Sermon 7

Instructio VII

1

O te caecam insaniam, o te caecam foveam, humanam voluntatem, quae accepta celas et data non reddis! Frustra placaris, quae ingrata pasceris, frustra voras, quae sic importuna censum tuae voracitatis exigis. O pertusata sanguisuga impatiens, immitis saturata, blanda ieiuna, vorax, inverecunda, edax, quid habes recti, quid honesti? Nihil. Quae frustrata quaeris, quae vituperata iteras, quae turpia ornas, quarc te ipsam non consideras, o misera humanitas, intus putridam, felle, humore, liquore, sanguine, flegmate plenam, foris vero pellem lavatam, sed numquam tamen mundatam? Semper enim de intimo immunditiae caeno coinquinaris, pollueris; licet cottidie lavaris, cottidie violaris. O pullatam pellem, frustra lavaris, quae natura immunda es. O inversam caecitatem, quod lavas, quod ornas, natura putredo; quod autem violas et polluis, natura nitor. Quid munda coinquinas et immunda lavas, quae animam corrumpis et corpus ornas? Satisne te diligis, an satis te ignoras? Si enim te scis, quare horrida et immunda flegmatis et stercoris domicilia diligis? Si videris in vestimento tuo immunditiam, si flegmata horrescis et aspectum retro torques, et te in tuis vestimentis immundum sterquilinium et olidum ac putridum volutabrum non fugis, non detestaris? Non vides quid tua fistulata pellis per sua foramina foetat? Pudet referre quod amare non pudet. Quare horrida non horrescimus? Quare pudenda non detestamur? Quare foetida non fugimus? Nonne quia non sapimus, et quia mundi non sumus? Ideo immundus immunda quaerit, et turpia turpis, et inhonesta inhonestus; et quia caeci, inhonesti sumus, idcirco nulla inverecunda declinamus. Si enim caeci non sumus, quare nosmetipsos primum nostra immunditia non despicimus? Quare nos vel nostra inverecundia vel nostra turpitudine non contemnimus? Nonne turpia esse honesta tibi non videntur? Quae crebris lumentis et ornatibus variis indigent, et ingrata suis non satiantur impendiis, et satiata non iuvant futuris; et transacta voluntas praesentem non satiat, nec futuram repellit.


p.92

2

In vanum ergo laborat qui talia pascit, et in ventum seminat qui vanae voluntati huic servit, ubi expensum non expedit servitium. Esuriant itaque ista quae sic ingrata, sic molesta sunt, ut semper esurire videantur. Qui ista pascunt se ipsos decipiunt. O inhonesta servitus qua carni fruitur! O dura, o inexorabilis, o fera, licet domestica, dominatio, quae cottidie solvitur et cottidie exigitur, sub die vadit et venit, saturata exiit, esuriens redit! Vae his qui hic pascuntur, ubi fames dominatur, nec divitiis vincitur, et dum haec solvuntur, alia exiguntur. Redde enim prima, secunda cogeris exsolvere; gulam pasce, libidinem exigeris. Cum Susanna ergo clamandum est, Angustiae mihi undique,’’

Dan. 13. 22

et cum Paulo eiulandum est et dicendum est, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?’’

Rom. 7. 24

Si necessaria solvas, non necessaria reddere cogeris. Si ergo, miser homo, secunda reddere times, prima nega si potes; si non, parce redde, avare exsolve, nihil nisi invitus exsolvas, nihil libenter dones. Sed non potes, video; peius et gravius est, quia exactores diligis, et amicus est tibi inimicus tuus. Quid dicam nescio, quid suadeam ignoro. Unum dicam quod scio; qui hic pascitur, hic saturatur, hic iucundatur, hic ridet, hic inebriatur, hic ludit, illic esuriet, illic sitiet, illic lugebit, illic lamentabit, illic ululabit, sicut Dominus dixit, Vae his qui rident, quia ipsi lugebunt, [et,] Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis.’’

Luc. 6. 25

Duo enim sibi tempora succedunt et duae vitae, et duo saecula sunt; una vita brevis et altera longa, et qui in una esurit in alia pascetur; qui vero hic vorat, saturatur, consolatur in una, in altera esuriet et sitiet iuxta illud Esaiae, Propter hoc dicit Dominus, Ecce qui serviunt mihi manducabunt et bibent, vos autem esurietis et sitietis,’’

Isa. 65. 13

et post pauca, Ecce qui serviunt mihi exsultabunt in iucunditate, vos autem propter dolorem cordis clamabitis et a contritione spiritus ululabitis.’’

Isa. 65. 14

Cum haec ergo ita sunt, parcendum est divitiis et brevi voluntati minime serviendum, ne pascamur ad esuriem, ne forte satiemur ad famem, et bibamus ad sitim; videmus enim aut hic aut illic, unum e duobus, necesse experiri. Quamobrem si saturemur, si bibamus, o nos miseri, ex parte non ex toto hic comedamus, necessaria, non suavia; cum paupere manducemus, cum paupere bibamus, cum paupere participemus, ut vel sic cum paupere illic participare mereamur, ubi saturabuntur qui hic pro Christo esuriunt et sitiunt iustitiam.’’

Matt. 5. 6

Quorum enim regnum caelorum [est nisi] pauperum,’’

Matt. 5. 3

qui animis humiles et divitiis pauperes pro Christo sunt, cui gloria in saecula saeculorum?

Amen.

p.94