Donante Domino de humana vita diximus, quod viae similitudo est, in qua unusquisque iter ad aeterna agens de alienis cupiditatibus securus, quasi viatici tantum paupertate contentus esse debeat, ut nullis haerens illecebris terrena cuncta sibi esse aliena intellegat. Nunc umbram esse eamdem, ut ante iam diximus, ostendamus vitara. Non tibi videtur umbra esse et imago vita hominis super terram, quae sic est dubia, quamdiu sit, et incerta, ut res umbrae aequetur? Vides enim et non vides; ipsa nec ipsa dicamus; quod fuit non vides, quod erit nec ipsum videre potes. Vides tantum quod est, quamdiu stat; tolle quod est, nihil vides; sic est invisa ac si non esset; ergo umbram videt unusquisque vitam suam, et a mane usque ad vesperum, quasi in quodam speculo, vanitatem suae vitae circumspicit. Sed quamlibet alia similia tantum in somnis videt; similiter enim falsa pro veris speculatur, et pro
O me miserum! si ibi vitam non videro, quam numquam veram video; veram enim esse ibi eam necesse est, ubi aeternitas agit. Fuge ergo, fuge, o tu vitae mortalis umbra; fuge tu nos et nos te; tu fuge ut facis; semper enim fugis ut cito vera vita veniat; nos te, ne nos decipias, fugiamus; tardos enim blandis decipere soles impedimentis. Fuge, inquam, et festina quae multos seduxisti, et nos seducere instas, et alios post nos seduces et morti assignabis. O quam caeca es tu, quam seducens, incerta vita! Me exspectas ut rapias, me provocas ut suadeas, me rogas ut seducas, me suades ut decipias. Quis tam insipiens est ut te credat, quae decipis amantes et seducis credentes? Qui enim te diligunt decepti sunt, et qui te credunt seducti sunt; qui autem te neglegunt ditati sunt, et qui te fugiunt salvati sunt, Deum quaerunt qui te contemnunt. Fugiamus itaque nos te antequam tu nos; et quia tu mortalis, brevis, caduca, incerta, instabilis, mobilis, mutabilis, convertibilis es, nos Dei et vitae aeternae amatores et negotiatores potius quam tui nos habeamur, et te fluentem et fugientem fugiamus, ne nos cum tuis amatoribus vindices. Fugiendum est enim nobis quod fugit, et sic in eo vivendum est quasi cottidie moriendum esset. Quid enim interest nobis hodie sive cras mori? Dum enim mori nobis necesse est, sic nobis est mors consideranda quasi iam diu praeteriret; et dum nihil durat ante mortem, festinandum est ad mortem, ut possimus vera aeterna videre post mortem. Quamobrem non tardandum est, sed festinandum est de umbra imaginatae vitae ad veritatem verae vitae. Et quia alia via vitae carnalis, alia via profectus spiritalis, currat animus profectibus sicut vita cursibus, et ita animi augeatur maturitas, ut aetatis plenitudo; et sicut vitae circuli minuuntur, sic vitiorum numerus decrescat, ut cum saeculo sua