Corpus of Electronic Texts Edition
Sermons of Columbanus (Author: Columbanus Hibernus)

Sermon 4

Instructio IV

1

Omnis disciplina, [iuxta apostolum,] in praesenti videtur non esse gaudii sed meroris; postea vero iucundum fructum placidumque mercedis foenus his qui per eam exercitati sunt reddit.’’

Heb. 12. 11

Quid enim revera hic sine merore vel labore discitur in tempore vel maximae stoliditatis et fragilitatis nostrae? Si vero temporalia disciplinarum genera praesentis gaudii suavitatem adimunt, quid de hac nostrae scholae disciplina sperandum est? Quae etiam disciplina disciplinarum est, quaeque aeterni temporis iucunditatem et aeterni gaudii amoenitatem praesenti merore comparat. Quod enim est disciplinae genus quod castigationis merore careat? Quantum tristitiae vel meroris in artificiis fabrilibus inest? Quantum

p.80

laboris? Quantum industriae fabricantibus vel ctiam aedificantibus imminet? Quantis verberibus, quibus doloribus musicorum discentes imbuuntur? Quantisve fatigationibus vel quantis meroribus medicorum discipuli vexantur? Qualibus vero inquietudinibus sapientiae amatores,’’

cf. Cic. Tim. 14. 51

vel quantis paupertatis angustiis philosophi coartantur? Postremo quantis periculis gubernacula appetuntur? In quibus omnibus post licet innumerabilium miseriarum labores pacatissimus finis patienter exspectatur, cuius consideratione supra dictae calamitates, licet non sine merore, licet cum multa amaritudine, tolerantur. Etenim si cum merore disciplina comitatur, finis tamen eius in laetitia agit, et labor in securitate versatur, et mirum in modum pro laetitia tristitia, pro suavitate amaritudo, pro securitate labor, pro quiete inquietudo patientissime toleratur. Licet enim ignorant si ad cuiusque disciplinae finem perveniant, tamen vel pro incerta spe futuri gaudii praesentem merorem sustinent non aspernanter, et durum laborem non segniter assequuntur. Quis enim eorum certus est si vel magister illius umquam disciplinae cuius laborem sustinet futurus sit? Vel si huius gaudii pro quo merorem tolerat particeps existat?

2

Quod si itaque pro temporalibus et incertis tanta et talia infatigabiliter tolerantur, quid nos pro aeternis et veris certisque sustinere debemus, quorum finis aeternus est? Etenim si incertum est apud temporalium disciplinarum appetitores, quanto tempore adepta disciplina frui eis licebit, nulla tamen segnitia eam sequendi dissolvuntur, et sic dupliciter dubii nobis pertinaciores sunt, qui si ad disciplinae finem perveniant, ut dixi, incerti, pro vitae scilicet incerto et sensus stoliditate, nihilominus adepta disciplina denuo dubitant quam longe eadem utantur. Quanto enim incerti de perfuncta, tanto certi de amittenda in brevi disciplina sunt. Temporalia ergo, ut diximus, studia, et defectiva ingenia, merores ac tristitias, angustias ac labores, pericula ac peregrinationes, iniurias ac fatigationes, cum quidem apud illos constat incerta esse et fragilia haec pro quibus tantae calamitates sustentantur, tolerant; nostrae scholae disciplina si tribulationes habeat, si molestias, si merores, si amaritudines habeat, mirabitur, fugienda putabitur? Nonne sine disciplina aliqua perfecta magistratio aut aliqua militia acquiri impossibile est? Aut disciplina sine amaritudine adipisci queat? Cum haec ergo ita se habeant, praeparemus animum, [non ad laetitiam, non ad securitatem, ut Sapiens ait, sed] ad tentationes’’

Ecclus. 2. 1

et tribulationes, ac

p.82

tristitias atque labores. Christus tribulatus est, iniuriatus, contumeliatus, passus est; et tu in terra securitatem putas? Vide et intellege quam difficile est vinci saeculum, dum non aliter, nisi Christi morte, sanctus de eo liberatur. Si vix iustus sic salvatur, peccator et impius ubi parebit?’’

1 Pet. 4. 18

Audi Dominum dicentem discipulis, In mundo pressuram habebitis,’’

Ioann. 16. 33

et iterum, Vos autem flebitis et lugebitis, mundus autem gaudebit et vos tristes eritis.’’

ib. 20

3

Vide merorem disciplinae nostrae, intellege quod non de laetitia ad laetitiam neque de securitate ad securitatem, sed de luctu ad laetitiam ac de tribulatione ad securitatem transitur. Patienter ergo tolerandus est brevis meror, ut aeterna acquiratur laetitia; et Leve tribulationis nostrae cum alacritate sustinendum est, ut aeternam immensae gloriae vitam apprehendamus.’’

2 Cor. 4. 17

Si enim pro caducis rebus haec, ut diximus persaepe, accidunt et non vincunt, quid nos regnorum caelestium negotiatores fatigabit aut vincet? Nullis laetis vel tristibus, blandis vel amaris cedere debemus; utrisque enim mundus plenus est, et utraque dux belli nostri vincit. Et videamus quam periculose immundus cedit his quibus mundus et immaculatus non cessit; cum Christo respuamus mundi honores, et Diaboli regna cum omni gloria eorum.’’

cf. Matt. 4. 8

Quicquid diaboli est dedignemur accipere, eique brevis laetitiae regi dicamus, Tua sint tecum in perditionem.’’

Act. 8. 20

Tristes [simus] usque ad mortem’’

cf. Matt. 26. 38

cum Christo, Ut tristitia nostra in gaudium convertatur.’’

cf. Ioann. 16. 20

Rideat mundus cum diabolo, absit a nobis eorum laetitia; si volumus gaudere nunc, ex parte gaudeamus in spe, verum gaudium postea habituri in re, tristes pro peccatis nostris, laeti propter spem vitae aeternae, tristes propter Christi absentiam, exsultantes similiter, quia legimus, Videbimus eum sicuti est.’’

1 Ioann. 3. 2

Licet enim praesentium miseriarum meroribus repleamur, licet peccatorum nostrorum frequentia tristificemur, victoria tamen utrorumque liberalis laetitia et nobile gaudium est; et licet pro tempore Peregrinemur a Domino’’

2 Cor. 5. 6

ut pro brevis temporis bello in aeternum coronemur, nimium tristes esse non debemus, scientes mox esse ad eum nos ituros, et cum eo semper mansuros. Ad hoc enim nos creavit, ut cum eo semper regnantes, eum in saecula saeculorum laudemus, et gratias ei agere perseveremus. Haec ergo scientes nullis laboribus, nullis tribulationibus deficiamus, nullis meroribus vincamur, nullis bellis fatigemur, nullis disciplinarum anxietatibus destituamur, nullis rursum deliciis dissolvamur, nullis blanditiis decipiamur, et ut apostoli voce dicamus, nullus nos, nihil nos A Christi caritate separet, [nulla] tribulatio, [nulla] angustia, [nulla] persecutio, nulla

p.84

fames, [nulla] nuditas, [nullum] periculum, [nulla vel] mors gladii,’’

sqq. Rom. 8. 35-39

ignis, crucis, necis, nihil triste, nihil suave, nihil durum, nihil blandum, nihil mundi vanorum nos a Christo separet, ut ei hic et in aeterna saecula haercamus saeculorum.

Amen.