Corpus of Electronic Texts Edition
Sermons of Columbanus (Author: Columbanus Hibernus)

Sermon 3

Instructio III. Qualiter monachus Deo placere debet

1

Quid in mundo optimum est? Auctori eius placere. Quid est eius voluntas? Complere quod iussit, hoc est, recte vivere et pie aeternum quaerere; pietas enim et aequitas pii et recti voluntas est. Ad id quomodo pervenitur? Studio. Studendum est ergo in pietate et aequitate. Ad hoc conservandum quid iuvat? Intellectus, qui cetera alia eventilans, nihil cui inhaereat firmum inveniens de his quae mundus habet, ad unum quod aeternum est ratione convertitur. Mundus enim transibit et cottidie transit et rotatur ad finem (quid enim habet quod fini non assignet?) et quodammodo vanitatis columnis fulcitur. Quando autem vanitatis finis adfuerit, tunc ille cadet et non subsistet. Quod autem non finitur, de mundo non dicitur. Morte ergo et occasu omnia transeunt et non stant. Quid ergo sapiens diligere debet? Mortuam imaginem ex parte mutam et ex parte sonoram, quam videt et non intellegit? Si enim intellegeret, forsitan non diligeret; sed et in hoc offendit, in quo se non ostendit.


p.74

Quis enim intellegit vel semetipsum vel alterum, florem terrae et terram de terra factum, qua dignitate Dei filium et caelicolam facit terra et pulvis post modicum futurus, et nisi anima mediante numquam profuturus?

2

Si quis hoc intellegit, cui Deus donavit, qua vita vivere oportet, ut aeternus sit de mortali, sapiens de stolido, caelestis de terreno, primum sensum habeat purum quo utatur ad bene vivendum, et non quod est sed quod erit videat. Id enim erit quod non est, et per ea quae videt ea quae non videt cogitet, et nitatur esse quod creatus est, et Dei gratiam suo advocet conamine; impossibile est enim solum per se unumquemque adipisci quod perdidit in Adam. Quid autem prodest sensum accipere et non eo bene uti? Bene utitur ille qui sic vivit, ut numquam aut paeniteat aut non paenituerit; paenitentia enim sera male usum arguit, et bona conscientia vitam laudat. Quid ergo sensus purus diligere sapit? Illud certe quod diligere et cetera omnia facit semperque manet et numquam senescit. Nihil aliud extrinsecus diligendum est secundum veri rationem, nisi aeternum et aeterna voluntas, quae ab aeterno, mirabili, ineffabili, invisibili, incomprehensibili, omnia implente et omnia excedente, praesente et fugiente, inspiratur et animatur. Nihil hic sapiens diligere debet, quia nihil durat; aeterna enim illic cum aeterno et caduca hic cum mortali sunt. Periculosum est ergo habitare inter fallentia et falsa, et non vera videre quae debes amare, et videre insuper quae fugiendo provocant, et quasi in somnio te cum eis peccare persuadent, et (res odiosa) tibi blanditiis rident, et iure diligenda, ac si non essent, sic subducunt.

3

Constat ergo sollicitum esse debere eum qui inter fallentes habitat, velut qui non evadet, si non eos fugerit, cauteque se bene egerit. Nos quomodo fugiemus mundum, quem diligere non debemus, qui in mundo sumus, quique ei mori docemur; et e contrario eum intra nos quadam livida cupidine cludimus, quem sub pedibus quasi nostris conculcare debuimus? Conculcat mundum qui seipsum vincit, qui vitiis antequam natura, mente quam corpore, moritur; nemo enim semetipsi parcens mundum odire potest; in se enim solo mundum aut diligit aut


p.76

odit. Nihil habet quod amet de mundo, qui corporis voluptatibus mortuus est. Tali morte moriamur, quia mors illa corporalis cunctos, ista paucos tenet. Paucorum enim sic vivere quasi mortui cottidie; et dum non semper fuit nec semper esse potest in mundo, sed in quadam brevissima aetate deget, unusquisque sic vivere debet quasi cottidie moriatur, ut aeterna tantum et caelestia, in quibus si meruerit aeternus et caelestis futurus sit, huius mortis dubius cogitet. Quae enim ante mundum fuerant, ipsa erunt et post mundum et in perpetuum, et adhuc sunt, sed non apparent, et a nobis in tantum celata sunt, ut non liceat ea loqui hominibus; in cor enim aut in aures hominis non ascendunt neque intrant neque humano visu perspici queunt.’’

I Cor. 2. 9

O quam dolenda conditio! Quae amare debuimus, sic a nobis sequestrata et incomperta et ignota sunt, ut quamdiu homines sumus et in hoc corporis ergastulo constituti, omnino nobis impossibilia sunt videri, audiri, cogitari ea quae vere bona sunt et aeterna. Quid ergo faciemus? Vel ignota amemus et quaeramus, ne forte in perpetuum ea ignoremus et perdamus; sine causa enim natus est, qui illa perpetua in perpetuum ignorabit et illa aeterna in aeternum nesciet. O te miserum hominem! Quod vides debes odire, et quod amare te convenit ignoras. Laqueus tibi tua vita, irretiris, velis nolis; in te habes quo compediris, in te non habes quo solveris. Cavebisne te, miser, in teque ne confides, qui a te laquearis, nec a te solveris? Oculos habens caecus ligaris, libensque morti duceris.

4

O intolerabilis caecitas! O dolor incomparabilis! O infelicissima miseria! Qui favet adversariis, qui libenter se tradit persecutoribus sibi numquam parcentibus, qui se alligantibus et morti tradentibus gaudens consentit. Quis umquam laetus ad mortem pergit? Quis ad iugulandum vel ad decollandum libens ducitur? Vae tibi, humana miseria! Utinam tantum iugulareris vel decollareris et non in aeternum cruciareris. Quid te caecius, O misera humanitas! Quae sic erras videns, licet vides usque ad caelum, non ultra; citra caelum sapis, ultra caelum non sapis. Dura incompungibilisque ignorantia, quis tibi narrabit inenarrabilia? Infelix humanitas, quid tibi subveniet? Audi quid sapiens dixit, Cui pauca non


p.78

sufficiunt, plura non proderunt.’’

cf. Sulp. Sev. Dial. I 18

Audisti, credo, Dominum in Evangelio dicentem, Ite maledicti in ignem aeternum.’’

2 Matt. 25. 41

Et propter quid, scis, itur in ignem? Miser homo, esto misericors, forte a filio perditionis te sic abstrahere poteris; ne parcas cibo, ne fragili parcas vestimento, ne tibi tua praeferas. Plus te ames quam tua, plus animam quam res tuas; tumet enim tantum es miser et non tuae res, plus temet amare debes quam aliena. Quid enim tuum est, praeter animam? Noli ergo unicam tuam perdere pro nihilo. Ne parcas caducis, ne aeterna perdas; alienus tibi totus mundus est, qui nudus natus nudus sepeliris. O irremediabilis dementia! Quid alienum caducum tanto amore diligis, ut aeternum proprium in aeternum perdas? Cogita itaque mortem, quae finem dat mundi voluptatibus, et vide quo amoena divitum abiit laetitia. Luxus, iocus, libido, luxuria conticuerunt, et cadaver nudum, vermibus et putredine dissolvendum, limus suscipit, miserrima anima poenis aeternis reddita. Quid hac conditione lacrimabilius, quid hac miseria infelicius, qui usque ad corruptionem et interitum perpetuum huius vitae vana sectatur? Vere melior fuit unius horae patientia, quam aeterni temporis sera paenitentia.’’

cf. Phaedr. i. 13. 2

Time ergo citra caelum mortem, ultra caelum ignem aeternum; hoc quod vides, illud quod non vides, sed tamen credis ei qui vidit. Verax enim est Dominus noster Iesus Christus, cui honor et gloria in saecula saeculorum.

Amen.