Corpus of Electronic Texts Edition
Sermons of Columbanus (Author: Columbanus Hibernus)

Sermon 2

Instructio II.

1

Divinae profunditatis magnitudo emenso sermone praelibando quasi gustata est, et cum honore debito pulsata magis quam enarrata est, quia illud Dei ineffabile meditandum est magis quam eloquendum sit, et exceptis his quae aut Lex aut Prophetae aut Evangelium aut Apostoli loquuntur, grande debet esse ab aliis de Trinitate silentium. Dei enim tantum de Deo, hoc est de seipso, credendum est testimonium, qui aut in Lege aut in Propheta aut in Evangelio aut in Apostolo aut in Spiritu spiritali cuique de se per se aut per angelum testimonium perhibuit. Ceterum disputatio seu ingenium humanum aut aliqua superba sapientia, quae vel mundi in ratione fallitur, de Deo magistra esse non potest, sed sacrilega et impia in Deum praesumenda est. Unde enim revera quaeso, fratres, illi vani et illi nimis mali et impii, qui vel seipsos ignorant vel quod vivunt non sapiunt (ut non dicam opera cetera, quorum rationem vel minimam consequi non possunt) potuissent invisibilem Deum unum, Trinitatcm coaeternam, omnia sub, super, in, extra amplectentem vel usque ad


p.68

tractationis modum scire, ut non loquar definitionis de Deo finem? His itaque quasi inenarrabilibus cum debito honore silendis, de manifesta re et ineffabili Deo placita loqui incipiamus, non praesumentes ut alii, de quibus erubescendum est, de altioribus quaerere, iuxta illud Sapientis, Altiora te ne quaesieris,’’

Ecclus. 3. 22

sed potius de aedificatione animarum nostrarum sermocinantes; non primum nostrae parvitatis fundamenta iacere praesumimus, alicuius maioris doctoris auctoritatem quaerentes, sancti scilicet Fausti luculentissimam elegantissimamque doctrinam, de cuius dictis pauca ad initiandum opus nostrum satis convenienter elegimus, utpote qui de eisdem monitionibus, de quibus dicere cupimus, et nos viles licet commissos sibi docuit, et quasi tempore et merito et scientia me prior, quasi pro me impugnaturus ignaros quosque et ignavos prius loquatur.

2

Inquit: 'Si ruris cultor et terrae agricola, qui agrum suum seminibus praeparat iactandis, non sibi sufficere putat terram ipsam forti vomere proscidisse ac frequenti aratro duras edomuisse glebas, sed insuper studet agrum ipsum infecundis graminibus emundare, noxiis evacuare ruderibus, spinarum ac stirpium fomites excussos radice convellere, nequaquam credens terram suam boni esse germinis futuram, nisi mali graminis vacuam, ad se dictum putans illud propheticum, Novate vobis novalia, et nolite seminare super spinas;’’

Ierem. 4. 3

quanto magis nos oportet agrum cordis nostri noxiis vitiorum passionibus emundare, et non sufficere credamus nobis terram corporis nostri ieiuniorum et vigiliarum labore conficere, nisi in primis studeamus vitia corrigere moresque componere, qui spem fructuum non terrae credimus sed caelo repositam? Studeamus ergo in primis vitia eradicare, virtutesque insinuare; eradicemus superbiam, plantemus humilitatem, eruamus iram, fundemus patientiam, excidamus invidiam, insinuemus benevolentiam.’’

sq. cf. Paen. Venniani 29

Ceterum si caro conteratur et anima non fructificet, sic est quasi arari campus non desinat et numquam tamen messis appareat, aut si quis statuam de foris auream, de intus luteam aedificaret. Quid enim prodest si extra civitatem bellum geratur et intus excidium patiatur?' Velut si quis extra vineam et in circuitu eius foderit, et intus incultam spinis ac tribulis relinquat. Quid ergo prodest exterioris hominis religio, nisi interioris quoque non adhibeatur emendatio? Pictus esse et latro potest, fictus et hypocrita est,

p.70

quicumque aliud habitu ostendit, aliud moribus. Ne simus ergo tamquam sepulcra dealbata,’’

Matt. 23. 27

de intus non de foris speciosi ac ornati apparere studeamus; vera enim religio non in corporis sed in cordis humilitate consistit. In quo enim alio Dominus habitat, nisi in veri humilis corde, iuxta illud Isaiae, Ad quem autem respiciam, aut cum quo requiescam, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos?’’

Isa. 66. 2

Quicumque ergo se habitaculum Dei effici voluerit, humilem et quietum se facere contendat, ut non verborum aviditate et corporis flexibilitate sed humilitatis veritate cognoscatur esse deicola; cordis enim bonitas non verborum fictis indiget religionibus. Vana est ergo nutibus colorata corporis religio, vana similiter corporalis sola afflictio, et cassa hominis exterioris diligentia, nisi comitetur animi fructuosa temperantia. Quid prodest passiones impugnari a famulo, quae inveniuntur pacem habere cum domino? Ideo ne forte sine fructu laboremus, liberari a vitiis operam Deo auxiliante demus, ut postea virtutibus ornari possimus. Mundemus itaque nos quantum praevalemus ab omni vitiorum labe, a superbia primum, ab invidia, ab iracundia, a blasphemia, ab iniquitate, a malitia, a tristitia, a vana gloria, a cupiditate, a malignitate, ab omni amaritudine; ut humilitate et lenitate ac benignitate, mansuetudine, temperantia, misericordia, iustitia, laetitia, caritateque possideamur.

3

Sed quid facimus? Haec quasi similia recitamus, et quasi similiter innoxia, inculta ac indiscreta relinquimus. Legendo ea delectamur, expellendo dissolvimur. Numquid nos salvabit ea audire, quae intra nos comprobamur non habere? Numquid si semper nobis legantur, et numquam emendantur a nobis, crebra nos adiuvabit lectio eorum quae tarde a nobis expelluntur? Numquid solo sermone quis suam domum a quolibet squalore mundabit aut sola loquela pulverulentos aggeres immundi ruderis submovebit? Aut numquid sine sudore vel quae ad vitam cottidianam pertinent quis efficere potest? Patientia ergo et diligentia et labor ac studium infatigabile, interioris hominis nobis domum mundantibus, necessaria sunt, ut in iniuriis patientiam, in religione diligentiam, in operibus laborem, in profectibus studium demonstremus. Crebro nobis praedicantibus tarde emendamur; crebro offensi, raro patientes, crebro victi, raro victores, crebro seducti, raro intellegentes sumus. Quid ergo nobis quasi infirmis ac indoctis pugnatoribus, quibus arma vertuntur in vulnera,’’

cf. Caesar. Arelat. Serm. 196. 1

subveniet, dum non haec audire laus est sed complere? Non enim auditu lex sanctificat, sed facto

p.72

procul dubio; unusquisque non verbis tantum et corporali labore, sed morum maturitate et cordis puritate Dominum honoret. Nec dicatur de nobis, Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.’’

3 Matt. 15. 8

Et quando audis pugnam, crede vulnera et fugas interesse; et dum unusquisque pacem possidere a septem gentibus hostilibus se impugnantibus non potest, tamdiu accinctus dimicare non cesset, donec septem gentium rex et rector Dei dono viriliter dimicando existat. Nullus [enim] coronatur nisi [qui] legitime certaverit,’’

2 Tim. 2. 5

et nemo legitime in primo certamine certat. Primum itaque certandum est, dein standum est, et in bello studendum est, ut postea legitime certandum sit. Utinam et nos legitime certaremus, ut et coronari mereremur; et sicut in eodem apparatu et sub iisdem armis sumus, ita cum hostibus nostris cottidie dimicaremus, ut non in nosmetipsos sed in adversarios nostros tela torqueremus. Hoc longus bellandi usus cum Dei gratia praestabit, per Dominum nostrum Iesum Christum, cui est honor et gloria et virtus in saecula saeculorum.

Amen.