Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

Rule 16

16

Si quis autem fornicaverit de laicis cum mulieribus a coniugio liberis, id est viduis vel puellis, si cum vidua, uno anno, si cum puella, duobus annis, reddito tamen humiliationis eius praetio parentibus eius, paeniteat; si autem uxorem non habuit sed virgo virgini coniunctus est, si volunt parentes eius, ipsa sit uxor eius, ita tamen ut anno ante paeniteant ambo et ita sint coniugales.’’

cf. Excerpt. de libr. David. 6; Paen. Venniani 36